duae formae nascuntur, quae autem cum in uno eodemque
caule inveniantur, et una ex altera iiascatur, pro varietati-
bus haberi nequeunt, tamen latitudine ita variant ut inter
formam latiorem et angnstiorem, vnlgarem intermcdiam et,
ut in singulis speciminibus occurrebat, quartam subtilissimam
videre liceat. Folia formae vulgaris basi dorsali ad
caulis medium tantum progrediuntur, ut spalium medium
(saepius quadratura) inter bina paria sequentia intersit;
plus minus sunt imbricata, convexa, oblique ovato-falcala,
margine dorsali plus minus devexo integerrimo, apice pleraque
3-dentata, dentibus et sinu plerumque integerrimis;
margo ventralis pone carinam ex amphigastrii cum folii
disco connubio ortam in sinulum plus minus angustiorem
deorsum productus curvata linea assurgit in dentem ventralem,
qui saepe nihil nisi angulus ventralis apicis est. —
Ampliigastria plus minus distantia, quadrato-rotunda, patenti
reflexa, sed apicem vcrsum magis appressa, cum utroque
folio connata, apice vario modo crenulato-dentata et
margine laterali semireflexa, ut cordata appareant, variam
formam induunt, eaulis laditutinem semper superantia.
In forma angustiore foiia breviora et magis cuneata,
apice angustiora, et basi magis dilalala, distantiora; amphigastria
magis ovata. —
Promiseoe inveniuntur folia subimbricata et arcle imbricata
, folia apice bidentata vel tru n c a ta , tridentata et
quadridentata; sinus- inter dentes integerrimi sunt vel cre-
nulati, plus minusve obtusiores, interdum nulli; dentes
praesertim iu formis latioribus interdum exesi vel denti-
culo laterali gaudent; — amjìbigastria apice et marginibus
interdum denticulato crenata.
Perianthium cylindricum, incurvum, apice angustatum,
sesquilinearc, ore dentatum, hinc lissum, basi perichaetio
ad quartam parlem ciuctum. Folia involucralia ovato-oblonga
, margine dentato, apice in lacinias subulatas fissa.
Amphigastrium involúcrale oblongo-quadratum, convexum,
tolo ambitu dentatum. Pistilla circa 16 in ealyptrae basi,
huic altius bine inde acereta; capsula ovata fusca; pedicellus
adhuc in perianthio inclusus.
. Inflorescentia mascula et iu caulibus pone amphigastria
in spiculis plus minus incurvis rameiformibus solito more
invenitur, el in flagellis in spiculis similibus in multis spe-
cimiiiibus obvia; folia perigonialia complicala, apice cre-
nulato-dentata, binas antheras rotundas pedicello minimo
suffultas continentia.
Ex sententia ingeniosissimi huius familiae perscrutatons
d. Neesii flagella Ilerpetiorum pro floribus vel pro ramulis
fructiferis metamorphosi depravatis accipienda essent, la-
men hoc cxemplum, ubi iu flagellis inilorescentias masculas
deprehendis, huic senteutiae repugnare videtur; iu alio casu
vidimus etiam flagellum iterum in ramum perfeclum trans-
ieus: quin eliam fructificatio feminea in flagellis Mastigo-
hryi Zollingeri a nobis est reperta.
Observ. Licet cum nulla Mastigobryi Novae Hollandiae
forma omni ex parte conveniat, singulae nolae tamen
in huius speciei formis omnes inveniuntur, quam ob causam,
fruclu quoque in speciminibus e Nova Holiandia allatis
iam delecto nec diverso, dubitamus anne M. peruvianum
var ietatibns Mastigobryi Novae Hollandiae, speciei
valde polymorphae, aggreganda sit.
T a l). V I. 11". 1. Plama lini, ni.agnit. 2, Pavs ca n lis a (lovso visa ancia. 3.