sunt, partim siccatipartim in spiritu vini conservati. Quae ad species jam notas
referri dehent, exemplaria nonnulla itti Phyllostoma ciliatum, elongatum,
hastatum, Noctilionem iinicolorcm, ab aliis aucloribus, praesertim a Geoff rojeo,
accurate jam descripta ac depicta, Noctilionemciue dorsatil ab Azara
descriptum, No etili on i vero unicolori Ge o f f r . haud dissimilcm omisi, sola
Glossophaga amplexicaudata, cuius imago in dissertatione Geoff royeana
minus accurate facta deprehenditur, et Noctilione soricino Pali asi i, ñeque
ecaudato nequeGlossophagis secundum Geoff royeum adniimerando,etiam
in hocvolumen, quod caeteroquin nil nisi ignotas species continet, receptis. Generihus
vespertilionum naturae scrutatorum pene omnium calculo jam probatis
cjuatuor adhucdum nova genera socianda putavi, Proboscideam scilicet, cujus
species generibus notis adnumerari non possunt, Thjropteram, insignem
patella pollici pedum anteriorum annexa, Diphyllam, a-istis duabus nasalibus,
cauda et membrana interfemorali deficiente singularem, et Vamp y rum
caudae absentia a Phyllostomis distinctiim. Quod ad Phyllostoma duobus dentibus
incisivis et auribus grandibus praeditum (bidens nob.) attinet, forsitan et
hoc a caeteris habitu diversum, non immerito sub novo quod am genere compreìiendendum
fuisset, quia vero unicum est, id praetermitlendum esse arbürabar.
Caeterum vespertiliones in. Brasilia aeque ac in reliquis terrariim partibus
degentes justo minus noscimus, quam ut monographiam perfectam cxhibere,
aut hoc respectu ipsas terrarum partes inter se comparare possimus. Ex generibus
jam cognitis nonnisiPhyllostoma, Glossophaga, Noctilio, Molossus
et aliquot Fespertilionis species in Brasilia reperiuntur; caetera vero genera
alias terrarum partes incolunt. Sicuti reliqui vespertiliones, ita et Brasilienses
noctwni, vivipari, pilosi, mammiferi, mammis modo pectoralibus et pene libere
pendente instructi, anteriores quatuor digitos, excepto solummodo pollice, utpote
qui, aeque ac digiti pedis posterioris omnes, unguiculatus est, prolongates
habent, quos omnes membrana volutilis, quae nil nisi membranae digitorimi et
corporis communis quuedam continuatio est, colUgit et conjungit. Geoff royeus
equidem asserit, genus vespertilionum Brasiliense, Phyllostoma dictum, articulo
novo, quarto scilieet, quem in digito medio cernere licet, a caeteris vespertilionibus
differre;particulam autem hanc cartilagineam, quamvisexiguam, non solum
in omnibus digitis vespertilionum eiusdem generis, sed etiam in omnibus vespertilionibus
Jios deprehendisse f atemur. Si Megaderma Aegyptiet Rhinolophum
Europae cxcipias, vespertiliones Brasilienses ab aliis eo discerni possunt, quod
plures eiusdem familiae, v. g. generis Glossophagae, Fampyri, Phyllostomatis,
Diphyllae gaudeant crista membranacea, naribus imposita, vel ore verrucoso
vel lingua setis hispida et ultra modum prolonganda, quibus quasi acrior
redditur tactus gustusque sensus ac vegetior.
Maximam vero vespertiliones Brasilienses ah aliis dignoscendl causam
praebet gravis Ule hominibus animalibusque impetus, quo feruntur in sanguinem,
quem avidissime exsugere solent. Ilaud raro quin imo quotidie nobis
accidit, ut matutino adhuc tempore in jumentis sarcinae portandae destinatis
modo e regione circa anum, modo efemore, abdomine ac collo sanguinem, velut
si venae instrumentis insectae fuissent, large proßuentem conspiceremus, quo
eiusmodi animalia non modicam virium defectionem experiuntur. Ipsis adeo
hominibus non parcunt, praecipue infra ungues et nasum sanguinem extralientes.
Ut nobis rem proprius intuentibus visum est, vulnera dentibus infligimt,
sanguinem ore trahunt, atque dum ebibunt, vulnere affectis quasi lenimentum
aliquod ac refrigerium ut praebeant, leniter alas movent. Vespertiliones Brasilienses
in solo cur rere, nos quoque animadvertimus, id autem non quid praecipui,
sed Ulis cum aliis huiusce familiae commune esse arbitramur. Pluri-
7nos grcgatim invenimus vel recabantes per diem in tectis domuum aut in arboribus
cavis, vel e scopulis ac arboribus juxta fluvios ac in sylvis pendentes,
noctli solummodo circumvagos, odore urinoso molestos. Quotquot autem in
itinere Brasiliensi colligere nobis concessum fuit vespertilionum genera ac species,
quas sub generali appellatione „Ändira et Andiracu," Piso memorai,
et coloni Brasiliani Mor ce gos vocant, eas omnes in classes ac ordines subsequentes
redigere consultum putavimus.
Familia I. ANISTIOPHORI.
faso non pcrfolialo
porrcelo,- lablo superiore loporinoi cau<3»
vlx exserla. inciiibr.-uia inlorfoinorali pe<ii-
Lustiiic ]>orijrCYÌore;
Genus L Noctilio.
subporrcclo, obluso; auriculis oblusis, supra
iVru cot>llucnLibus|cau(la longissìma, iiicmbraiiaiii
iinerfiimoraJeiii cxsupcraiitc;
Gcfitis IL Molossus.
pollice iiiamis iiirra palolla amalo:
Genus III. Thyruptera.
proloiigalo, acniniiulo:
Gcnus IF. Proboscidca.
siibporreclo, »ubaculo; tauila Inngissiiiia
inciiibraiinni inlerroinorBleiu non nihil ex superatile;
ilentibus incisivis inferiori bus 6, su-
[icrioribua lobatis;
Gcrnts V. fcsperlilìo.
FamiHa II. ISTIOPIIORI.
Naso perfoliato
unifulialo
ore rcrrucoso, obtuso; labio supcriore et in
feriore integro; cauda nulla:
Genus VI. Vampynis.
ore verrucoso, obtuso; labio supcriore et iniotiore
integro; cauda trevi :
Genus VII. Phyllostoma.
oro non verrucoso; labio inferiore aubiisso;
lingua elongata, sctis hispida:
Genus VIII. Glossophaga.
Genus IX. Diphylla.
I l