naturae scrutato rum nonnulli ^ praesertim Cuvier in editione libri sui postrema^),
novas hasce species £t genus illud novum „Lagotkrix" vel sìlentia
prorsus omittant, vel varietates suspectas esse pronuntient. Superse
Jeo equidem /tic loci de omnibus illis speciebus, quae post librumAudeberti
tjpis (livulgatum, tanquani novae promulgatae sunt, prolixius judicium
ferre ; rem autem nec ingratam nec scientiae inutilem me peracturum arbitrar,
si omnes in itinere per Brasiliam uno cum socio laborum meorum amantissimo
Doctore Martio peracto obscrvatas simiarum species, quae nullibi
depictae nec, quatuor forsitan ex.ceptis, ad hunc usque diem descriptae sunt,
orbi litterario spectandas praebeam. Exhibentur vero triginta quatuor hie simiarum
species, quantum fieri potuit, accuratissime delineatae ac depictae, omucsque
ac singulae a me in ipsis, qiias habitant, plagis obsei-vatae et collectae,
quorum archetjpa (quod magni sane momenti est ac utilitatis) in museo
Brasiliensi Monachii asservantur cum ipsis imaginibus ectypis comparando.
Quo largior vero specierum copia sensim sensimque contigit, eo plures
innoluerunt, quibus simiae singulae a se invicem differrent, characteres eoque
manifestior illarum afjinitas et qui eas intercedit, nexus apparuit. Nota
equidem praeter caeteras quam maxime conspicua, qua simiae Americanae,
tum a se invicem, tum ab illis, quae orbem antiquum incolunt, discernuntur,
Cauda est vel longior vel brevior, prehensilis aut non prehensilis. Sic B u f f o -
nius, tum omne simiarum genus vel ex Cauda penitus deficiente, vel longiore
vel brevior e, cu jus naturae scrutatores fere omnes in discernendis illis ordinandisque
rationem habere solent, dignosci jiibet, tum Americanas in specie
in duas classes dispescit; quibus cauda prehensilis est et ad res scilicet capessendas
amplecLendasque inserviens, Sapajou, quibus vero cauda prehensilis
non est, Sagoin, Saky, denominat. Cui quidem asseriioniErxleben
nihil addidit novi, praeterquam quod nomina gallica in latina vel graeca
(„Cebus etCallithrix") verterit. EundemBuffonii ordinem etAudebert
et Latreille amplexi sunt. My ce tem tantum generi peculiari adnumerantes.
Collatis itaque singulis, iibicunque sors obtigit, simiarum ex America prolatarum
dispersis descriplionibus, id consecuti sunt hucusque naturae scrutator
es, ut cuiusvis speciei, quis sit character, qua in re simiae Americanae
a simiis in reliquis mundi partibus repertis dissentiant, quibusve notis
hae illis opponendae sint, facilius exponere possent. Eorum equidem oculos
haud potuit effugere, simias Americanas dissepimento nariinn crassiore et
naribus ad lalera apertis a simiis orbis antiqui incolis, quibus niniirum dissepimentum
narium angustum ae tenue aperturaeque nasales haud laterales
sed oblongae et antrorsum positae sunt, discrepare, lieet tamen Br achyteles
et dissepimento nasali et narium forma simiis orbis antiqui affinior esse
videatur. Verum etiam dentium numero simiae Amerieanae ah Asiatieis et
Africanis distinguuntur. Hae nempe nunquam plures quam quinque, Americanae
vero semper sex denies molares in utroque latere habent, Jaccho
et Mida solum exceptis, quae simiarum antiqui orbis adinstar quinque dentibus
molaribus utrinque instructae sunt. Porro quemadmodum in mundo
novo nulla cxstat simia cauda omjiino earens, ut in orbe antiquo genus
„Orang", homini structura tarn affine, ita econtra in orbe antiquo nulla,
cuius manus in quatuor digitos excurrat, quod tamen in genere „ A teles"
Americae indigeno contigit. Idem accidit in simiis (JSIycetes vel Stentor)
quae laryngé vesiculosa insignes, salius Americae sylvas mugitu suo implent.
Alia adhuc discrimina aliae corporis partes praebent. Ita inter simias
orbis antiqui conspiciuntur plurimae sacculis hiiccalibus et natibus
calvis praeditae, quibus, quas America alit, simiae ad vnam fere omnes eurent.
Brachyteles solus et quodamodo A tel e s et My cet e s tyliis plus
minusve midis orbis antic/ui simiis accediint.
Çuodsi vero comparaiionis viam ulterius prosequi velis,et ipsi characteres
aliam diversitatem offerunt intuenlibus. Sic simiae Americanae non
adeo feroces sunt, facilius mitigandae, vivaciores, sagaciores, corpore gror
ciliares, minores, cauda plerumque prehensili agiliores, cranio osseo, pithecis
antiqui orbis salis exceptis, tenuiore, largiore et convexiore excellentes,
fade to toque capite canibus magis dissimiles, orbit is reclinatis et
magis approximatis instructae, magis quadrumanae quam quadrupèdes,
plantis pedum haud rara incedentcs, supra arbores scandentes, sibilantes,
cachinnantes aut mugientes, minus voraces minusve carnivorae, libentius fructibus,
foliis, insect is vesce ntes, factor e ilio ferali minus graves ac molestae.
Antiqui orhis econlra simiae, sipilhecos (Orang), omnium simiarum nohilissimas,
excipias, sunt plerumque dolosae, difficilius mitigandae, ferae, violentae,
minus vivaces, parum sagaces, phlegmaticae, corpore admodum robustae,
cranio osseo crassiare, orbitis plerumque distantibus, compressioribus, antrorsum
versis, capite facieque magis oblongis, canibus similes, minus versatiles,
quadrupèdes magis quam quadrumanae, voce rauciori cani latranti similiares,
voracissimae, viva plerumque ammalia necantes, foetore ferali, nauseam creante
molestae. Quae omnia si accuratius perpendas, facile concedes, nisi
orbis antiquus pithecos (Orang) nutrir et, simiis Américains nipote nohilioribus
prae caetens omnlno principatum deberi; isti enim vero simiarum
familiae, dubii caeteroquin ortus ac conditionis, praerogativa recte vindicatur,
simiarum ducem esse et antesignanum. Quanquam autem nihil, quod
ordinis ac conciwiitatis ratio postulat, deesse videatur, si simiarum orhis
antiqui, qui intercédant, gradus ac varietales a Pithecis ad Cercopithecos
, Pa pio ne s et L emu res p crspicias , non incongrue tamen dixeris,
IML