ad navigandum paratam et ad flumen la Plata explorandum
destinatam, in eaque XXV«. Novembris ad ostium fluminis
Platae delatus est. Laetitia exsultans, quod speraret, se mox
socios assecuturum, dum res suas convasare annititur exscen-
sionemque praepararet, non animadvertit omnium in nave
animorum subitam perturbationem, quam iis vehementissima
procella impendens injecit. Quum ascendisset constratum, navis
fracta est. Nihil ex jactura rerum suarum vindicavit, praeter
Linneum suum et publicas litteras, quas solas cum Lin-
neo gestans pervenit Monte-Video, ubi eum nuntius, Malaspi-
nam XV. Novembris ultra ad Maluinas insulas navigasse, pe-
nitus perculit, atque plane confecit. Morbus inde totas très
septimanas ibidem afflixit detinuitque eum post tot calamita-
tes. Vix dum refectus cursum direxit ad Buenos-A yres, et ibi
quoque navem desideratam non amplius invenit, quippe quae
jam ad Valparaiso in Chili abierat. Itaque coepit audax consilium,
terrestri itinere Cordilleras transcendendi et ad capi-
talem Chili urbem proficiscendi.
Mense Februario 1790 reliquit noster Buenos-A y res, per-
currit Pampas, transcendit Cordilleras, ubi in morbum elatis
illis regionibus peculiarem ineidit paulumque retardatus con-
tinuavit iter XVII. Martii ad Mendozam pervenitque II. Aprilis
in capitalem Chili urbem S . J ago, nunquam praetermittens
plantas colligendi et exsiccandi, quorum fasciculi nomine Plantarum
regionis montanae insigniti sunt. In hac urbe tandem
percepit tam diu frustra desideratam voluptatem, Malaspinam
cum sociis, qui eundem a Valparaiso eo comitabantur, nan-
ciscendi. Hacce laetitia erectus obhtus est omnium molestia-
rum, quas hucusque perpessus erat, et gaudii plenus cum cae-
teris sociis nave Corvetta Descubierta conscensa VI. Aprilis inde
profectus est. Visitabantur nunc ab eo portus Coquimbo, Co-
piapo, A r ica , insula S .F e lic is, unde XXI. Maji 1790 accessit Cala
o , ex qua urbe quindecim cistas rebus naturalibus impletas
hispanico regimini destinatas et nonnullas sibi comparatas ad-
ornatasque ad amicum Hieke Gadibus habitantem misit, cui
et summam curam harum bene conservandarum vere anxius
commendavit atque mandavit.
Ad haec itinera referre possumus verosimihter sequentes
nostri herbarii fasciculos: Plantae e Cordilleras de C hili, Mendoza,
A i , Coquimbo, Punitake ? Andavello, Vasarzo; plantae
Chilenses e x ipsa Cordillera, Mendoza, Uspallata; plantae
Chilenses, S . J ago, Collina, S . R o sa . Castagno et Cordilleras
de E strelles, valle de S . Rosa, Cachapol. — Haec itinera
complectebantur pene omnes provincias, quas' Chili vo-
camus, a Coquimbo urbe et fluvio ejusdem nominis usque
ad provinciam Rancagua, quae a fluvio Maipo et Cachapol
circumclusa est. — His accedunt plantae de Chili et costa Pa-
tagonica ex herbario clarissimi Ludovici Ne'e, et plantae de
Chili ex variis conquisitae fasciculis putredine affectis Gadibus
XXVni. Octobris 1818 a Josepho Helmich. Denique sunt
plantae sine loco indicato, scriptura tarnen Helmichii. Hi
posteriores fasciculi sunt testimonio, Haenkei obtestationes
atque praeces de religiosa plantarum suarum conservatione
fere prorsus esse neglectas.
Vix urbem capitalem Peruviae salutavit, jussu régis vices
tenentis Dom Pezuela iter suscepit Andes peruvianos cel-
sissimos explorandi; visitavit provinciam Huanocco, illam,
quam gentes aborigènes Chunchos, Patavos aliique inhabitant,
fontes fluvii Amazonum penetravit et eo usque fluvium hunc
persequebatur, usque dum idoneus est naves portare. Hujus
itineris plus quam centum quinquaginta milliaria amplectentis
messem fuisse praetiosissimam demonstrant fasciculi numerosi
plantis rarissimis repleti et sequentibus insigniti nominibus :
Plantae peruanae huanoccenses ; plantae peruanae montanae
huanoccenses, (horum uni fasciculorum separatim est inscri-
ptum: Cascarilla, Cinchona); plantae huanocceniae circa urbem;
plantae peruanae e x Quebrada de Carte et I I obrachil-
lo , Rio Caracol ? Caballeo, Rio S erra , Alcacötta ; plantae
peruanae e x valle S . Mathei, Casarancha ? Piedra parada',
plantae peruanae e x vallibus Cordilleras des Andes', plan-
3