illud magis maritimarum civitatum incolas cepit, quibus nova
semper alia atque alia ex noviter detectis terrarum atque maris
angulis subministrabantur, quin etiam inventi sunt ex illis
mediterraneis Europae regionibus viri non pauci gnavi et in-
dustrii et docti, quos audita pericula non terrerent, quo minus
ipsi visere cuperent theatrum orbis novum, tot rerum mi-
rabilium ditissimum, quas nisi in suo coelo locoque cognosces,
naturam earum proprietatemque nunquam satis perspi-
cias, saepissime vero formam, colorem, partium in integris
proportionem aliaque multa ne recte quidem aestimare possis,
nisi vigentium in sua natura, rationes effectusque observes.
Sed rerum aliarum notitia, quaestuosarum imprimis, cum
paulatim innumeros ex Europa homines in Americam comme-
antes multifariam occuparet, naturae ipsius Studium et indaga-
tio descriptioque relicta sunt paucis eruditis doctisque viris, nec
eo quisquam, illo delatus, non reperiebat affatim, quod age-
ret, imo paucos intra an nos naves repletas rebus novis apud
nos et incognitis ante, quas ibi industrie collegerant, remitte-
bant. Aliorum ex his diligentiam invitabat animalium natura,
tum terrestrium, tum aquatilium, avium praecipue insectorum-
que mira utplurimum a nostris diversitas, alios exereitabat mi-
neralium conquisitio; sed plurium illexit industriam insignis
vegetabilium varietas, tanta terrae illius pro climatum differentia
foecunditate ac ubertate, ut non modo primis eo acceden-
tibus phytologis largissima messis novorum generum specierum-
que obvenerit, verum et posteriorum diligentia, in specierum
collectione maxime versatilis, multitudine rerum novarum ad
hunc usque diem longe sit exsuperata.
Horum ex numéro fuit et Thaddaeus Haenke popularis
noster, quern abhinc sex et triginta annis scientiae physicae,
Botanices imprimis, ditandae ardor in Americam traxit, cu-
jusque herbarii insignis ibidem ab illo congesti residuam, non
tarnen prorsus exiguam partem nobis oblatam properamus jam
hie publicae luci committere. Servanda enim atque colenda
videtur memoria viri praecellentis ac laboriosissimi, cui sortis
humanae vicissitudine non erat concessum redire in Europam,
remeare in patriam. Quiescit ille in alienissimis nobis terrae
ejus sinu, ubi palaestram studii artisque botanicae compluri-
bus annis exercuerat: nulla nominis inscriptio , nulla merito-
rum celebratio, nullum recordationis signum decorat tumulum
indefessi per omnem vitam naturae scrutatoris, cujus vel reliquiae
ingenii atque industriae satis testantur, quantum Phy-
tologia per eum lucratura fuisset, si opera ejus cuncta feliciter
servata forent. Quo magis nobis curae ac solicitudini esse de-
bebat, ut saltern ea, quae ex herbario ejus uberrimo fortunate
supersunt, et in manus nostras pervenerunt, non modo
quam diligentissime conservarentur, sed quam dignissime etiam
ad editionem instruerentur. Adivimus propterea et viros scientiae
amabilis botanicae celebratissimos, invitantes eos ad
communem nobiscum operam in edendis reliquiis Haenkeanis
naVandam: quos omnes cum fama meritisque viri defuncti,
turn vero scientiae integerrimo amore ductos, ad officium
istud praestandum reperisse nos paratissimos, non possumus
nobis satis gratulari. Speramus enim fore ut rei herbariae
hisce plagulis non parum emolumenti accedat, simulque Haen-
keo nostro monumentum perenne, quod tantopere meruit in
exemplum posteritatis erigatur.
Yerum ad rationem herbarii Haenkeani accuratius expo-
nendam necesse est, ut collectionis ipsius indiculo pauca de
phytologi nostri vita primisque ejus in America itineribus prae-
mittamus interponamusque, quae partim a L fV . Ridlero in
Enchiridio historiae patriae Viennae 1814 edito collecta, partim
e diario navis, qua usus est Haenkeus desumta, partim
ex epistolis ab eo ad parentes fratres et amicos suos scriptis
petita sunt. Quae igitur salvatae sunt ex ejus plantarum the-
cis in Europam missis ad nosque perlatis, cuncta debentur
primis ipsius in America curis et itineribus, patetque eum sibi
reservasse laborem ordinandi ac describendi cuncta et singula
in illud tempus, quo sperabat reducem se fore in Europa otio-
que perfruiturum. Quippe invenimus quidem plantarum fa-
2