casica, Lareca, Carabaya aliasque, Cordilleras harum regio-
mim in variis directionibus peragravit, tandem in provinciarn
et veterem capitalem Inearum Cusco pervenit, et per urbem
la Paz féliciter in urbem Cochabamba revenit.
Jubente régis vices gerente ad gentem indicam Chirigua-
nos profectus est, ut illius institutiones politicas et judiciales
ab erroribus et abusibus purgaret, melioresque leges institue-
ret. Ad hune scopum rite et apte assequendum idioma pe-
ruanum Guarany didicit, et per très integros annos, iden usque
ad annum 1809 animum totum quantum huic missioni
convertit.
In praedio suo Buxacaxey in provincia Cochabamba otio
philosophico fruens multoties in litteris ad suos familiäres lau-
davit, Americam omnibus terumnis Bellonae, quae Europam
per tot annos conquassabant, alienam esse, donee tandem anno
1810 regimine hispanico bourbonico extincto, America
aequinoctialis sibi ipsi relicta pacem et tränquillitatem ami-
sit. Ultimae litterae Thaddaei Haenke ab anno 1811 mentem
ejus contristatam demonstrant quasi vocem internam quandam
sentiens, ob obstacula vix superabilia in patriam unquam arn-
plius rediturum, et in vicissitudinibus periculosis belh civilis
omnia sua manuscripta vastasque colléctiones rerum natura-
lium interituras.
Post longum temporis intervallum, quod de sorte nostri
praeclari et indefessi peregrinatoris nullam penitus notitiam
accepimus , diaria publica et litterae privatae consentiunt,
Thaddaeum Haenke anno 1817 morte abreptum, et omnia sua
manuscripta, diaria, observationes, rerum naturalium prae-
tiosissimas gazas jussu regiminis summi peruviani in Limam
translatas fuisse. — Sit illi terra laevis.
A die XXni. Septembris 1794 nulla sunt naturalia ab
Haenkeo amplius in Europam missa, neque possidemus praeter
superius indicata aliud quid, quam octo fasciculos inscrip-
tione signatos ab Helmichio, qui plantas continent partim ex
putredine corruptis fascibus conquisitas et conservatas, partim
quoque geminatis aut solitariis speciminibus constantes,
quae tarnen omnes plantae ad pristina itinera sunt revocandae.
Duodecim cistas suas quatuor missionibus in Europam trans-
ferri Haenke curavit, ex his duas cistas nunquam in Europam
advenere, certissimum est, exinde ex decern residuis nonnisi
septem omnino accepimus. Itaque dimidium fere ejus collec-
tionis nobis deperiit, quam jacturam omnes naturae indagato-
res nobiscum maxime lugebunt.
Jam enim prima statim eaque velox et subita servatarum
cistarum lustratio persuasit nobis, praeter multas, quas Alexander
de Humboldt Bonpland ac Kunth, atque Ruiz et Pa-
von ut novas descripserunt americanas plantas, longe plures in
Haenkeanis fasciculis contineri prorsus adhuc incognitas di-
gnasque, quae divulgatae a cunctis Botanicae studiosis consi-
derentur. De asiaticis in insulis Philippinis et Marianis col-
lectis plantis idem valet quod de americanis, nam frustra quae-
runtur in Roxbourghi Flora Coromandelica magnificentissima
aut Wallichii Flora locupletissima.
Omnes species sua diagnosi, novae ampla descriptione,
genera nova et species plures iconibus aeri incisis illustrabun-
tur, et tali ratione herbarium Haenkei pertractatum esse, testes
sunt hae primae plagulae.
Hac editione, tantum quantum fieri potest, festinanda
nostri popularis tumulus corona, quam ipse sibi quodammodo
vinxerit, nunquam marcescente decorabitur ; ejus nomen in
genere plantarum, quod Ruiz et Pavon memoriae Thaddaei
Haenke dicarunt, semper vigebit.
Botanicis doctissimis atque in orbe litterario celebratissi-
mis, qui se nobiscum amice conjungere voluerunt, ordines naturales
plantarum cunctos elaborando, de arte et scientia com-
muni bene merituris, summas et publicas agimus gratias.
Pragae die 12. Junii 1825.
Casparus Comes de Sternberg,
Praeses Musei Bohemici.