Panquasing, Pampanga usque ad novam Segoviam, fastigium
occidentale insulae Luzon, visitât portus Sorzogon * et Cavite, e t
rediit demum initiante Julio 179.2 Manilam, aegrotus ob ca-
lorem, quem perpessus est. Pineda interea XXI. Junii ad
Badoe va, provincia lllocos mortuus est.
Quid Haenke ex hoc itinere lucratus sit, monstrant fasciculi
plantarum ex insulis Philippinis,. speciatim ex insula L u zon,
e portu Sorzogon et ex Vulcan alboi, denique e portu Palapa.
Die XVI. Novembris 1792 scripsit Haenke ad amicos :
„Hodie navem solvimus profecturi in insulam Mindanao, in
„Novam Hollandiamy Botany-Bay, et in Societatis insulas, de-
„inde in la Conception de Chili iter terminabitur, et cet.“ Ne-
que plantae, neque epistolae confirmant, hoc iter revera ab
Haenked esse susceptum atque confectum, diarium tamen na-
vium la Atrevida et la Descubierta a deposito hydrographico
Madritensi evulgatum ** docet ilium revera in insulis Societatis
adfuisse, Novam Hollandiam vero non attingisse.
Primo mense anni 1794 Haenke cum reliquis sodalibus
féliciter ad Américain meridionalem in portu la Conception de
Chili appulit, naves egressit, et firmum atque audax consilium
coepit, provincias interiores Americae meridionalis a Patagonia
et Paraguay usque ad Buenos-Ayres concomitantibus
tribus sodalibus perlustrandi et post sex menses in Europam
rediendi. Mense Aprili 1794 in urbem S . Michael de Tucuman
venit, percurrendo provinciam Chilensem, montium catenam
A racana, quae Chili versus Peruviam limitatur transcenden-
do, aborigenum gentibus variis obviam veniendo , vastum la-
cum Adalgala conspiciendo. In urbe Salta et ejus regionibus
circumjacentibus non diu morans urbes Jujui et Potosi adivit
menseque Junio in urbem L a P az venit. Imperterritus omnibus
periculis et incommodis animum opponendo Cordilleras
harum regionum iteratis vicibus perlustravit. Hoc ipso mense
* Quapropter ubique in his paginis loco insulae Sorzogon portus Sorzogon legendus.
* * Memorias sobre las obseryaciones astronomicas hechas por los Navegantes Espaholes en dislinlos
ltigares del Globo. 2 vo l. in 4to, Madrid, 1809.
adhuc iter in montes auro ditissimos Tiupani suscepit, in provinciam
Mojos penetravit et fluvios B en i et Rio grande saluta-
vit, magnificam et hixuriosam vegetationem, quam Alexander
de Humboldt in itinere ad Cassiquiare fluvium vividis co-
loribus depingit, admiravit feliciterque gentium indicarum syl-
vaticarum ferocitati, bestiarum indomptarum voracitati, repti-
lium atrocitati, puncturis insectorum venenatis, pluviis lluctibus-
que aquarum evasit, et ad finem anni 1794 in urbem S . Cruz de la
Sierra pervenit. Recuperatis viribus per regionem Chuquisaca
iterum in urbem Potosi mense Majo 1795 redivit. Hie variis la-
boribus scientificis jussu regiminis vacans tandem in Peruviam
superiorem et quidem in urbem Cochabamba anno 1796 sese
contulit, et hie, quamquam semper amore in patriam ductus
brevi post in Europam redire speravit, domicilium sibi ele-
git, scientiis physicis, Botanicae, Chemiae, Geographiae,
Ethnographiae, Mathematicae, ^ praxi medicae, exercitationi
Musicae, imo praedicationi verbi divini omnem operam et
otium impendit, et libellulos vulgari sermone conscriptos prae-
parationem salis nitri, pulveris sclopetarii et acidi sulphurici
docentes divulgavit.
Aut jussu regiminis aut proprio nutu diversas vicinas vel
distantes provincias visitavit, praecipue gentes indicas adivit,
a quibus ob humanitatem suam, prudentiam et medicas sci-
entias magni aestimabatur et semper magno cum amore et fidu-
cia excipiebatur. Anno 1800 militum legionem contra India-
nos circumvagantes et indomptos pugnantem in provinciam
Chiquitos concomitabatur; hac occasione fruens Cordilleras di
San Fernando conscendit, et usque in provinciam M oxos, quae
cum Brasiliae provincia Mattogrosso limitatur, iter extendit.
Exeunte anno 1801 iterum in Cochabamba adfiiit. Excursio-
nes in provincia Cochabamba et circumjacentes continuando,
plantas, animalia et sidera sedule observando, historiam naturalem
Peruviae praecipue Floram ethnographicis et physicis
observationibus ditissimam elaborando dies suas consunut. Ab
anno 1804 usque 1806 iter suscepit ad explorandas provincias Si