P R A E F A T I O.
Rerum naturae historia, veteribus jam ingens exserendi ingenii
humanaeque industriae exercendae campus, vastiorem
multo ambitum nacta est recentioribus seculis detecta America,
cognita penitius India orientali, aperta atque peragrata
septentrionali Asiae plaga, Africae quoque oris undequaque
deprensis, totque Oceani insulis accedente Australia pluribus-
que inter glaciem terris. Inde gentium Europaearum exqui-
sitae doctrinae laboriosique studii appetentes viri, sub auspi-
ciis principum magna atque aeterna populis suis quaerentium
commoda, longis peregrinationibus navigationibusque certa-
tim se dabant, qui inspectos perlustratosque quasi recens sibi
enatorum hominum ritus, mores, sedes, coetus, artes, vi-
tam omnem enarrarent, praeterea autem novis in terris, ut-
pote eatenus incognitis, repertorum indemptorumque etiam no-
vorum animalium naturas, innumerabilia plantarum miracula
formasque, mineralium quoque multorum proprietates, ora-
rum, littorum regionumque et montium situs per omnem di-
versissimi coeli temperiem porrectos edocerent populares suos
Europaeos ore, scriptis, delineationibus, picturis, allatis de-
nique et speciminibus exsiccatis demonstrarent, et quantum
potest ante oculos ponerent faciem rerum plurimarum natu-
ralium artificiosarumque, quas ibi collegerant thecisque re-
condiderant, donee eas vel mittere, yel secum in Europam
apportare possent. Crevit exhinc praecipue per omnes Euro-
pae civitates historiae naturalis studium, provehens non modo
experientiam artesque yitae necessarias et utiles, sed incitans
etiam animum ad rerum considerationem, causarum cogni-
tionem omnemque veritatis scientiam ac philosophiam : nee
i *