sciculos àb illius manu insignitos nominibus regionum, ad quas
ex ordine itinerum spectant, non tarnen in singulis plantis id
observatum, ut peculiari quadam inscriptione propius accura-
tiusque definirentur situs districtuum locorumque, in quibus
repertae atque collectae ab eo sint.
Thaddaeus Haenke natus est Kreibicii in circulo Litome-
ricensi Bohemiae die V. Octobris 1761. Prima et his proxima
institutionis elementa percepit ab avunculo Eschlero, Thedlogo
et pastore Robicensi, quibus probe eruditus ornatusque ad Pra-
gensem accessit Universitäten!, ubi Medidnae Doctor Joannes
Meyer (amicus intimus nobilis Ignatii de Born), qui juvenes stu-
diosos libenter in humanam suam societatem et consuetudinem
recipiebat ad naturaliumque disciplinarum Studium mirum in
modum excitabat, felicissimus auctor exstitit ad ingenium bea-
ti Haenke magis magisque excolendum. Anno 1782 Doctoris
Philosophiae gradu ornatus, studium Medicinae adgressus, Phy-
sicae et Mathesi tarnen non valedicens, a Professore Botanicae
Josepho Godofredo Mikan in domicilium susceptus M t debuit-
que illi majorem in nostram Botanicae scientiam impulsum.
Die XVIII. Martii 1784 primus fuit, qui experimentum aërosta-
ticum in Bohemia optimo çum eventu instituit, exinde laude
honoreque dignus censebatur.
Omne otium Botanicae studio impendens montes sylvas-
que patriae peragravit, ac hortum botanicum pragensem plantis
vivis rarioribus ditavit. Die XV. Julii 1786 suadente societa-
te scientiarum bohemica in consortio litteratorum e coetu hu-
jus societatis iter in Sudetos suscepit et paucis post annis ob-
servationes botanicas, quas Florulam Sudetorum nuncupare
possumus, in scriptis societatis praedictae divulgavit.
Ut studia sua absolveret tempore autumnali ejusdem anni
Viennam se contulit. Ibi litterae commendatdtiae a Doctore
Joanne Meyer ei datae apud praeclaros viros tantum value-
runt, ut benigne ab Ignatio de Born reciperetur, cumque alio-
quin Haenkei animus inclinaret ad Botanicae studium, venit
mox etiam in conjunctionem et consuetudinem venerandi liberi
baronis de Jacquin, qui ingenii ejus facultatibus exploratis ad
suas ipsius potissimum opportunitates usus est. Etenim collectanea
et miscellanea Jacquini hoc manifestissime testantur.
Paucis diebus post adventum in Austria inferiore prae-
terlapsis ad suum fratrem Æoysium centurionis in legione equi-
tum locum tenentem Oedenburgi sese contulit lacumque Pei-
sonis, montes Leithae fluvio imminentes et regiones planas
comitatus Oedenburgici Botanicae gratia peragravit.
Hieme anni 1787 anginae faucium epidemicae et atroci
felix evasit, mense Junio nummum argenteum honoris ob suos
labores botanicos patriae consecratos a societate scientiarum
bohemica obtinuit, et mense Julio in montem Schneeberg Au-
striae inferioris iter suscepit. Assiduo in Phytologiam amore
agitatus dein Styriam et partem Carinthiae peragravit.
Aestate annis 1788 cum comité Sikingen Styriam, Ca-
rinthiam, Carnioliam, Forojulium, Tyrolim et Salisburgum
visitavit, plures plantas novas detexit, et in Jacquini Collec-
taneis ad Historiam naturalem spectantibus descripsit.
Anno 1789 munus ei a rege Hispaniae oblatum, per-
missu Imperatoris Josep h II. lubenti animo suscepit nomineque
ornatus naturalium rerum praesertim plantarum indagatoris
(Fisico-Botanico Comisionado por S> M. Catholica) jussusque sequi
navalem expeditionem a regimine summo hispanico turn in-
structam duce Malaspina, relicta XXVI. Junii 1789 Vienna
profectus est Argentoratum, deinde Parisios, denique Madri-
tum, ubi XX. Julii ejusdem anni advenit. Cum expedita navis
jam atque instructa rebus omnibus in portu ad Gades esset
, non morabatur ultra septem dies in urbe capitali Hispaniae,
ut litteras publicas ad iter faciendum necessarias testi-
moniaque publicae missionis et profectionis a summo regimine
acciperet. Adveniens XXXI. Julii ad Gades, audivit magno
cum suo dolore, navem pridie, h. e. XXX. Julii e portu sol-
visse. Celeriter itaque petito consilio requisitoque, quid au-
lae hispanicae placeret, regio tandem mandato accepto con-
scendit XIX. Augusti celocem Nuestra Senora del buen Viagge
2 *