mus emendata velit, priusquam ullum libri sui
exemplum lectoribus tradat.
Mox etiam, exposita consilii nostri ratione, ad
id exsequendum Viri clarissimi nostrique amantis
yeniam impetravimus, qui, dato libri exemplo, manu
sua propria cori’ecto, alteram ad eius fidem editio-
nem curare eamque ampliori nostrae Operum suo-
rum editioni inserere iussit$ neque ea re impediri,
quo minus et seorsum vendatur.
Ad ea vero, quae ipse Auctor praestantissimus
in libro suo mutanda censuit, perpauca nostro ar-
britrio accessere, ubi vel modus scribendi nostrae
consuetudini aliquanto magis applicari posse videre-
tur, vel ordo verborum bic illic, rarissime tamen,
rectius et concinnius esset construendus. Indicem
generum denique addere, neque ea, quae vel obiter
ab auctore tractantur, in hoc transire genera
placuit.
Paginarum autem numerum, quern prior edi-
tio habuit, servavimus, eidemque, uncis incluso et
in prima editione, addendorum postbac ordinum
cryptogamicorum causa, a numero i<0 incipjenti,
alterutn, a numero i inchoantem, adiecimus, ut
ubicunque prior editio citetur, idem et in nostram
editionem valeat. Hoc autem in causa fuit, cur
neque locorum natalium, in prima editione litteris
quibusdam, tanquam siglis, minus perspicue indicato
rum, integra nomina inserere, neque Addenda ilia,
quaevad calcem primae editionis adnexae sunt, in
eum, quo pertinent, locum transferre liceret.
Pauca sunt, fatemur, in boc opere, quae ipsi
feci mus; verum nec laudem nobis, sed quae pro-
desse videbantur rei berbariae cultoribus, quae-
sivimus.
B o k n a b ad Rhennm die XX. Octobris a. 1826.
C. G/Nees ab Esenbeck.