Obs. Ordo hic medium tenet inter Restiaceas et Asphode-
leas: ab illis Embryone incluso saepiusque radicula cen-
tripeta praedito, et stamiuibus, dum tria adsint, foliolis
exterioribus perianthii oppositis: ab Asphodeleis integu-
menti seminis perianthiique textura, et habita diversus.
IUNCUS. Mich. Adans. Decand.
Ianci species. Linn. Iuss. Cephaloxys, Marsippospermum,
Rostkovia. Desvaux in, journ. de bot. i. p. 32 r. et seq.
Perianthiuni 6-partitum,. glumaceum, bibracteatum. Stamina
6, v. 5. Stylus brevis. Stigmata 3» Capsula 5-locularis
(raro subunilocularis), 5-valvis, polysperma.
Folia glabra, cylindracea v. carinata, nunc plana adversa,
quandoque plano-compressa verticalia.
O b s . A Iunco hand separandae sunt species triandrae,
quia inter sese dissimiles habitu et capsulae dissepimen-
tis completis v. semicompletis obsoletisve. Wee secer—
nendae sunt eae, quae . seminibus gaudent scobiformibus ,
testa scilicet, quae in pluribns utrinque laxa , in hiscê
valde elongata : inter se enim capsularum structura pari-
ter diversae sunt. Genus autem his cbaracteribus commode
distribui posset in phalanges, ad quarum posteriorem
inter Europaeas species pertinent Iuncus triglumis
L, biglumis L. castaneus Smith.; horum omnium folia
aversa, plus minus compressa, ideoque duplici nota Nar-
thecio Huds. conveniunt et viam ad Asphodeleas com-
modam parant.
1. I. maritimus , culmo nudo foliisque radiealibus teretibus,
panicula pseudolaterali corymbosa: ramis umbellatis,
floribus capitatis, involucro culmo breviore , capsulis
ovalibus obtusis longitudine perianthii. (I. M. D.) v . v.
Iuncus maritimus. Lam. enc. hot. 3. p. 264* Smith. Jlo r'
brit. i. p. 375.
2. I. pallidus, culmo nudo tereti, panicula pseudolaterali:
ramis inaequalibus divisisî ramulis congestis, floribus altérais
subimbricatis, capsulis ovalibus perianthio acuto
paulo longioribus. (M.) v. v.
3. I, vaginatus, culmo tereti aphyllo basi vaginato, panicula
pseudolaterali subumbellata, umbellis compositis, floribus
aggregatis, capsulis ovalibus obtusis perianthium acutum
aequantibus. (I.) v. v.
4. I. ejfusus, culmo tereti nudo, panicula pseudolaterali effusa
floribus distinctis, capsulis obovatis perianthium
subaequantibus. (I, M. D.) v . v .
Iuncus effusus. L.
5. I. pauciflorus , culmo tereti flliformi nudo basi vaginato,
panicula pseudolaterali pauciflora, capsulis ovalibus obtusis
perianthio acuto longioribus. (1. M. D.) v . v .
6. I. planifolius , culmo nudo, foliis radiealibus planis linearibus,
cyma terminali composita et decomposita, floribus
capitatis triandris, capsulis triquetris mucronatis basi
trilocularibus perianthium acutum vix aequantibus, involucro
communi subdiphyllo plano. (I. D.) v . v .
7. I. Holoschoenus , culmo unifolio tereti, folio involucroque
monophyllo articulato teretiusculo, cyma terminali,
capitulis multifloris hexandris, capsulis prismaticis perianthium
acutum aequantibus, seminibus striatis. (I.)
v . V.
8. I. prismatocarpus , culmo compresso, foliis altérais verticalibus,
cyma terminali nuda effusa, capitulis multifloris
triandris, capsulis prismaticis: maturis unilocularibus
perianthio subulato longioribus, seminibus obsolete striatis.
(I.) v . v .
9. I. plebeius, culmo teretiusculo simplici basi folioso, foliis
angustissime linearibus carinatis, cyma terminali
dichotoma involucrum diphyllum vix aequante, floribus
2-5-nisve subulatis. (I.) v . v .
Obs. Similitudo I. bufonii L. ; cfr. etiam I. bicornem Mich,
flor. bor.-amer. 1. p. 191.
10. I. gracilis, culmo repente, ramis filiformibus basi foliatis,
foliis subsetaceis, umbella terminali simplici et semi-
composita involucrum unifolium superante, floribus capitatis
hexandris. (M.) v . v .
xi. I. revolutus, radice repente, culmo compressiuscnlo basi
foliato, foliis angustissime linearibus margine recurvis,
corymbo terminali paucifloro, floribus hexandris, capsulis
ovali-oblongis apice depresso perianthium acutum
aequantibus. (D.) v . v .
XEROTES.
Lomandra. Labill. nov. holl. 1. p. 92.
Flores dioici. Perianthium sexpartitum, subcoloratum,
Masc. Perianthii foliola interiora v. omnia basi cohaerentia.