
, »
ri
[t addas, habebls oíFicium ; ipsaeque in aliquibus plantis, appositis
terreis particulis lignescunt; semper vero infirmiores, quam vasa
sunt. Ad nutriendam plantam multum conferunt, dum succos
abundantes in se recipiunt, et siccitatis penuria minante vasis red-
dunt ; unde maxima contextus cellulosi copia instruuntur plantae
siccissimo lo co vel sub urente sidere natae.
Hacce vasculosa et cellulosa compage aer et succi conti-
nentur et praeparantur; nexus vero inter vasa adducentia et redu-
centia et pnevmatophora et exhalantia nondum satis cognitus est.
Sugunt vero plantae e loco natali partículas oleosas et
miicilaginosas, multa dilatas aqua, sine qua has recipere ne-
queunt; nec vero sola aqua pura, nullis alienis partibus gravida»
aluntur; nam vegetabilia in aqua mera germinare vel virere inde
est, quod materiae, in contextu celluloso cotyledonum, caulium
vel quarumlibet aliarum partium, latentes, aqua dissolutae-, in
vasa adducentia recipiuntur. Quo aptior ad moléculas oleoso-
mucilaginosas in solo aut in ipsius plantae cellulis contentas dis-
solvendas aqua est, eo magis ad nutriendam plantam conferì;
unde patet aquae, principio oxygenio abundantis, ad celerius
plantarum incrementum ciendum efficacia; licet, oxygenii quoque
stimulo vasa irritar!, non inilciandum fuerit.
Aerea vero fluida ex atmosphaera probabiliter exigua valde
copia plantae hauriunt; inde humidum coelura impediendapotius
exhalatione et árcente sole exsiccante otium praebet, ut e solo
vel succorum receptaculis plantae vasa primaria ad turgorem
repleantur. Calor enim solisque radii utrique simili hac ratione
in plantarum turgorem et irritabilitatem infringendam agunt, ut
exbalationera augeant et solum exsiccent, interdum adeo , ut vel
id ipsum radiculis humorem eliciat.
Caeterum vegetabilia variis temporibus diei noctisque
aeres varii generis exspirare, id nondum satis comprobatum visum
est Hedwigio ; at dolendum, exigua tantum de bis fragmenta in
eius libris legi.
Eléctrica materia non solum penetrando et irritando, sed
etiam iuncta tonitrui, universum intremulummotum concutiente,
succorum cursum accelerare videtur; saltem tempestate fertili-
tatem magis augeri quam admota per artem eléctrica materia,
notum est.
Laesae vel exemtae partes , disclssa vasa, resaroiuntur effuso
latice praeparato: exigua h o c solidescente apponuntur granula,
quae in membranulas vasorum tura coalescunt.
Jam si de plantarum singulis partibus quaeritur, num vita
gaudeant an careant: mortuas, praeter cuticulam, corticem vetu-
stara arborum, acúleos et spinas induratas et similes forte, noninve-
niemus. Lignum, quod vita carere plerique praedicant, revera vivit,
1) quia instruitur vasis perviis, succos iamtum continentibus,
2) quia succos alius naturae et mistionis re con d it, quam bber et
alburnum eiusdem vegetabilis ; quia senio propius aliossuccos prae-
U u
Fr i
I;' I
l'il
|i;l '