
í i l
ri
jii.i M
i l
J ■' *
fi
l i
3[ m
|j«.|
II'
Quodsi iam ad ingenii facuitates con v e rs i, vitae cursum
contemplati sumus et viam, qua ad scientiampervenerit: in hanc
inducìnmr opinionem, mentem, quae tot obstaculis circumse-
pta, adiumentis carens, vitae quotidianae niolestiis, immo calamitatibus
depressa, vario laborum genere distracta, officiis et nego-
tiis onusta, ipsa sola sua v i, per ignotam et obstructam portento-
rum naturalium regionem tramitem muniverit, excellentissimis
dotibus ornatam fuisse, et coniicere licet, eandem, si fortunae favore
in locum felicìorem magisque opportunum constituía fuerit,
multo etiam maiora perfecturara fuisse, quippe non ita compa-
ratam, ut rebus prosperis ad quiescendum et otiandum invitare-
tur. E t nimirum ingenii quam insigne fuerit acumen, plurimis
e scriptorum locis emicat, quibus dispersa speciosarum subtiiitate,
argumentationum nebula, difflato fastuosae pulcritate dictionis
fumo, uno verbo, una observatione fida, longa ratiocinationum
dilemmata concussa devìcit; quanto vero memoriae ambitu et te-
nacitate usus sit, patuit e multorum corporum vegetabilium, subtìli-
bus notis diversorum, accurata deilnitione nominumque innume-
rorum praesente semper affiuxu. Quanta vero ad observandum
et meditandum ipsi fuerit solertia inter omnes constat; nunquam
enim non omnia, quae sensus feriere, attentìone contemplatus
est et reputavit; saepe inter familiarium suavia colloquia requie-
scens, subito et tacite surrexit, ad pulpitum scriptorium aggres-
sus, literis quaedam mandavit, moxinter illorum coetum rediens;
interrogatus, quidscripserit, inqult: incìdisse se in cogltationem,
quam alio tempore perfecturus s it, aut dubitationis cuiusdam
solutionem menti supervenisse.
In observando autem semper ita versatus est, ut, si quid
detexisse sibi videretur, eandem rem iterum iterumque examina-
ret. In intuenda vero vegetabilium corporum eorumque partium
fabrica, semper eorum non perfectam solum, sed immaturam
quoque conditionem dìsquisivit, et id , unde oriatur, et quod
efficiat, enucleavit. Quo quidem artificio verbi causa in filicum
fungorumque sexualium et in fibrae vegetabilis historia plurimum
adiutus est. Admiranda fuit microscopiorura inprimis adhiben-
dorum ars. Simulatque oculorum aciem aliquid effugere visum
est, lenti vitreae convexae subiecit, artificióse explicuit et disse-
cuit adhibitis instrumentis paucis, simplicibus et aptissimis, cuius
rei rationem in Theoria generationis et fru c tifica tio n is p la n tarum,
cryptogamicarum perfecte descripsit. Maximum con-
duxere dissectiones sub lente vitrea, oculo alteri apte admota,
institutae, partiumque ita evolutarum, in aquae guttulam, lamellae
vitreae impositam, alte immersarum et microscopii compositi
tubo subiectarum contemplatio. Ita minutiarum fabricam
externara, vegetabilium vero internam configurationem segment
a e corpore tenuissimis, recta aut transverse ablatis et in aquae
guttulam ut antea diximus positis, felici successa dìsquisivit. In
delineandis vero , quae microscopio subiecerat, ne mensura