
I
íi ri
if
falleretur, oculx alterius obtutum in microscopii lubum, alferius
in circinni apices, iuxta obiectum positos, convertit, et ita longitudinis
latitudinisque apparentis diametrum emensus est, inque
chartam transtulit ; qua methodo usus icones accuratissimas et
verissimas effinxit.
Quantum ista examinandl arte, observandi solertia, in
disquirendo perseverantia, ad decernendum tarditate, in asserendo
probitate eifecerit, id noto notius est. Detexit enim et
demonstravit ignota vegetabilium cryptogamicarum sexualia, ipsa-
rum generum recte definiendorum indicavit methodum, multas
vanas de plantarum anatomia et physiologia opiniones, verbi
causa de medullae nimis laudata efficacia, florum praeforniatione,
plantarum excrementis, trunci natura, seminum cotyledonibus,
vivis vegetabilium partubus et germinatione hybrida aliasque, e
medio sustulit, vegetabilium vasorum genera et structuram, ortum
et incrementum recte enucleavit, foliorum usum genuinum
docuit. Omnia eius scripta, experientiae iudicio maturatae documenta,
nomen eius famamque seraeposteritati servaburit. Nec
inter populares modo, sed exteras quoque gentes quanta veneratione
usus s it, hoc exinde, quod multae academiae et societates
literariae ipsum inter sodales re c ep e r in t, satis comprobatur.
Viget in Hispaniolae silvis Hedwigia balsamifera arbor longaeva
et sempervirens.
In tanta igitur omnium admiratione non superwacaneum
esse videtur brevis Hedwigianorum, de physiologia vegetabilium
et generum cryptogamicarum disposinone, commentorura deli-
neatio, praesertim quum inter recentissimos plantarum scrutato-
res et quoad subtiliorem vasorum vegetabilium structuram et magis
etiam de cryptogamistarum notione dissensus existât, ad quem
aliquando componendum aliquid conferre potuerlt Hedwigiani
systematis brevis et curiosa adumbratio, quae eius librorum enu.
merationem secutura est.
&