
hi'
'ri
¡A
ri'
• ì'
■
F.
physiologiam autem vegetabilem perfectam fuisse exliibiturum.
Mansit alta Hedwigii niente reposita ad extremas vitae dies tanti
viri admiratio. Neque minus amicum deditumque se praebuit
Bosio, tum temporis professori publico botanices, cuius domi
anno MDCCLVI. receptus, horti botanici publici colendi plan-
tarumque ad demonstrandum praeparandarum suis manibus curam
egit et aegrorum, inprimis nosodochìi publici, quotidianum
pro ilio ministerium per tres anuos ita subiit, ut, talem adiutorem
se nunquam habuisse, nec aliquando nacturum esse, ipse Bosius
praedicaverit, et ut quidam putarent, Iledwigìum Bosio plus quam
Bosium illi profuisse. Hisce laboribus copiosis et diutiirnis, cum
alii subinde, non sufficientibus ad vitam etiamsi valde sobriam iis,
quae a vitrico et per stipendia a Lipslacis in se collata sint, ad
quaestum susclpiendi fuerint, implicatum Hedwigium ad eum ingenii
cultum enixisse, id perseverantiae et assiduitatis suramae indicium
esse, neminem inhtias iturum speramus. Simul autem
apparet ex istarum occupationum selectu et promta ad opitulan-
dum benevolentia et increscens in historiam naturalem mentis
proclivitas-
Verum aliam quoque, neque nostris temporibus adeo
communem exseruit virtutem, patriae amorem dico. Peractis enim
academicis studiis, ut Ccronam regressus ibidem aegrotis me-
dendi provinciam acceptunis esset, petiit a senatu Goronensi.
S ed , licet intercedentibus íamiliaribus suis et nobili quodam,
quem Lipsiae breve tempus morantem a perlculoso, fere desperato
morbo oculorum sanaverat, repudiatus est a popularibus,
ad legem, e qua medici Transilvanorum in academia Austriaci
imperii formari et approbari debeant, provocando. D o lu it Hedwigius
falsam spem , sed laetabatur Germaniae Genius.
Quum iam in eo esset, ut sedem et domicilium fixum eli-
geret, diu reputavit, num Lipsiae commorari et docendo ad
professoris in hac universitate literaria munus aliquando impetran-
dum se praeparare, an medicam praxin solam persequi conducat.
Illud sì secuturus erat, opus habebat secundum acaderaiarum
Saxonicariim lege s , ut primum Doctoris philosophiae gradum et
iura examine et scribenda defendendaque disputatione capesse-
ret, deinde duplici coram collegio medico examine, habita-
que disputatione altera Doctoris medicinae nomen, simul cum
iure, obtinendi aliquando locum inter facultatis medicinae membra,
ìndueret. Quorum quidem actuum solemniuni ut sumtus rei
suae tenuitati parum convenire, ita fructus serius se percepturum
esse quum cognosset: Bosii consilium, ut in oppido aliquo Saxoniae
medici practici operani suscìperet, amplexus est. Itaque
scripsit commentationem de emesi in febr ihus acutis et in Do-
ctorem medicinae anno m d c c l i x . promotus'est. Tum suadente
et adiuvante G rukd ig , mercatore Chemnizensi, viro probitatis
singularisque in ipsum amicitiae causa nominando, C iie .m x iz ium ,
oppidum Saxoniae metalliferae, fabricis floridum, sese contulit,
Q ‘i