
K.J;
:!1
E x brevi hacce Hedwigii vitae et exili delineatione ut
eius viri natura et indoles eo facilius eluceat, necesse est, ut sigil-
latim pauca addantur. Usus est Hedwig statura mediae altitu-
diiiis, corpore toroso, neque p ingui, valido et robusto, ut senio
iam appropinqiians iuvenum, botanicae cau sase comitantium,
admirationem et fere invidiam moveret; artuum insigni dexteft-
tate, ut e subtilissimis plantarum minimarum dissectionibus patet;
sensuum, inprimis oculorum acie, qua, etsi senem aliqua amblyopia
invasit, ut oculo propius admota non solita sibi claritate con-
spiceret, valde longinqua corpora distinote cognosceret, in virili
vigore minima propiora lynceo fere acumine detexit. Animo
fuit benevolo et constante, ad benefaciendum paratissimo; et ea
inter causas erat, propter quas Chemnizii degens, negotiis onustos,
tenuissimum quaestum paravit, dum opilìcum egenorum
miseriis prospexit, et eos saepe adeo medicamentis, suo sumtu
paratis, sanavit, absque ulla remimeratione postulata aut accepta,
qua in re vel adeo non raro a nebulonibus simulata egestate de-
ceptu ses t, et tamen decipi a nonnullis inaluit, quam universis
opera denegare. Tanta enim eius fuit modestia, ut ab operae
suae laudibus nunquam non abstineret. Quanta vero benevo-
leiitia, hde et amore in necessaries suos fnerit, id verbis elfari ne-
quit ; apparuit vero e suorum gratitudine omniumque cognatorum
qreneratione. Ipsis adeo funesti morbi nervosi diebus, somniis
saepe derterritus , oravit, ut coniugis aut filiae incredibili sollicitudine
aegroto adstantlum, manus sibi admoverentur, vos, aiens,
si teneo , aufugiunt terrores. Amica quoque et vere paterna in
discipulos fuit propensione et summa semper hilaritate affeotus,
quum adolescentium turba stipatus ad spontaneas plantarum sedes
rus exivit: saepe, peraotalustratione, modesto earum cantui asse-
dit, vel vocem ipse inmiscuit; neque vero nimia indulgentia usus,
ubi necesse d u x it, strenue admonuit. Sed de probitate eius in-
fiexa omnium popularium una fuit vox. Neque praetereunda
nobis erga religionis praecepta eius veneratio summique numinis
reverentia, ad quam naturae infinitae contemplatione nunquam
non elevatus est. Pro insigni candore ad honores parum aspirav
i! , tenui mediocritate contentus ho c tantum optavi!, ut liberis
bene prospiceret: parum igitur opium reliquit, sed famam probitatis.
Uti hac in communi vita memorabili fuit modestia, ita in
scribendo et docendo omnibus sententiarum luminibus, argumen-
tationum ornamentis rixarumque stimulis inimicus, veritatem
solam secutus saepe exclamat: haec alii, haec ego vidi, e meis
observationibus haecce coliigo, num recte an perperam fecerim,
iudicent alii : neque dixit ita soium, nam haec plurimi de se prae-
dicant, sed menti inculcatum habuit; nihil unquam, quod alii
perseveraverant, se ipsum etiam vldisse et cognovisse arguit,
nisi midtiplici examine idem evicerat; undeomnium in eius verba
fiducia.
R r