
 
        
         
		íH 
 it. 
 DiCTAM  Sulzberger,  Lipsiensem,  animi  mentisque  dotibus  prae-  
 stantissimis  ornatam.  Haec mox  intellexit,  cum medici  operam  
 in  oppido ilio  difficilem,  temporis  nimium conterentem,  et parce  
 remuiieratam,  in posterum  ad  ea,  quae  ad liberorum adolescen-  
 tium  curam  et educationem  necessaria  sint,  coinparanda  vix  suf-  
 fecturam;  tum  ipsius  mariti  ingenii  facuitates  et  scientiae  prae-  
 stantiam  obscuro  loco  parum  efficacem,  quin  piane  reconditam  
 et  iniitilem  esse.  Itaque  non  solum  exhortatlone  et  argunienta-  
 tione  impetravit,  ut,  Chemnizio  re lie to ,  Lipsiam  se  conferret,  
 sed  etiam  Lipsiae  non minus,  quam  Chemnizii  omnia  praemuni-  
 vit,  ut  tandem  lesti  Paschatos  tempore  anno mdcclxxxi.  Lipsiam  
 abiri  posset. 
 Anno  insequente in  publicum  prodire  iussit  Fimdamen-  
 tum  historiae  naturalis  muscorum,   duobus  yoluminibus  in  
 quarto  contentura,  in  quo  fidis  et  enucleatis  observationibus ico-  
 nibusque  nitidis  et  accuratissimis muscorum  flores,  fructus,  semina, 
   eorum  externara et  internam  fabricara  demonstravit et me-  
 thodum muscorum  genera  definiendi,  licet illis  et  bisce  temporibus  
 non defuerint,  quibus  non  satis approbari videatur,  botanicae  
 normae aptissimam tutissimamque  in medium  posuit,  quam  auxit  
 quidem  posterius  at  non  imnmfavit.  Quod  quidem Hedwigiano-  
 rara  operum  praestantissimum  et quoad  rei  perfectionem  et  styli  
 concinnitatem  praedicari  debet.  Movit  opera e,  multorum  annorum  
 spatio  impensae,  pretiiira  omnium  botanicorum  admiiationem, 
   omniumque  curam  in vegetabilium borum,  dudumpby-  
 siologos  plantarum excruciantium,  examen  convertit.  Academia  
 imperialls  Petropolitana  detegendis  plantarum  cryptogamicarum  
 floribus  quum praemium  proposuerat:  Hedviig,  misso  libro,  cuius  
 fronti  effatum  illud  Ciceronis:  Ingeniorum  commenta  clolct  
 dies'.  naturae  indic ia  con firm a i,  ex  ima  sua  mente  haustum,  
 inscripserat,  praemium  ¡uste tuUt.  Evulgata  postime  typis  Petro-  
 politanis haec  Theo ria  generationis  et firucLificationis  pianta-  
 rum  cryptogamicarum.  organa  sexualia  fere  omnium  generum  
 cryptogamicarum  indubia  exhibuit.  Quemadmodum  vero  Linnaeus  
 Sigesbeckium  aliosque  systeinati  sexuali  pertinaciter adversantes  
 habuit:  ita Hedwigius Gartnerum,  seminum plantarum in-  
 quisitorem  clarissiinum ,  Neckerum,  bryologum, aliosque  fortiter  
 oppugnantes expertus,  horum  tamen omnium  obiurgationes  quoad  
 muscos  plurìmasque  algas  funditus  evertit,  in  filicum vero  et  
 forte  quoque fungorum  turba  ad hunc diem  nondum  omnes  devi-  
 cisse videtur,  etsi veritate  et  fide  sua  nemini  dubia. 
 Siculi vero  nimc  fama inter doctos  extolli:  ita  familiari  re  
 felicioribus avibus  uti  coepit;  multorum  amicitiam  et  in  casibus  
 morbosis  fiduciam nactus;  postea  anno  lxxxiv. militum  urbano-  
 rum  curam medicam  a  Senatu  suscepit  et  duobus annis post professor  
 exrraordinarius medicae facultatis  designatus  est,  et Pohlio,  
 botanices  professore  ordinario,  archiatri munus  adepto  Dresdam  
 abeunte,  ad hanc  professionem designatus  est  anno  lxxxix-,  pro