P R J S F A T I O .
H istoria Litteraria Sveciae multas adhuc
habet lacunas, qiias diversarum Scientiartim
cultores, in sua quisque disciplina, sensim
explere debent, ut Historici nostri tandem
elaborare possint Lexicon Litteraturse Patriae
tale, quale ex. gr. jam possident Dania
et Norvegia in opere eximio et nunquam
satis laudando: "Almindeligt Literatur-
Lexicon for Danmark, Norge og Island. Ved
R. Nyerup og J. E. Kraft. Kjöbenhavn
1820. 4-0.
Desideravimus adhuc librum, in quo
Litteratura botanica suecana exhiberetui.
Ut defectus iste quodammodo tollatUr, bocce
jam prodit opusculum, cujus Auctor curam
et Studium in id intendit, ut enUmerationem
Scriptorurn botanicOrum Suecanorum,
quam maxime posset completam,
sisteret. In tanta vero rerum copia facile
accidere potuit, ut una alterave dissettatio
omissa fuerit, quod Candidus hujusmodi
operis judex facile forsan excusabit.
Ea tantum opera heic attuli, quöe Val
de Plantìs in genere vel speciatim de Suecanìs
agunt. Opera igitur botanica Sue