7o I c o n um A n a t o m i c o - P a t Ho l o g i c a r um
tsm et durisfimam, ita ut multo amplior canalis videretur in
inferiore, quam in fuperiore parte, quae minus dura apparebat.
Per longitudinem jam a parte posteriore facta incifione totum-
oefophagi tractum aperui, eaque incifione facta purgavi ablutio-
ne aquae prudenter omnia, et nunc degeneratio ingens apparuit,,
qualein v ix unquam vifam esfe putabam.
Pharynx et fuperior oefophagi pars fatis bene conllitutae vi-
debantur; ab arteriae aortae vero arcu ad cardiam usque ingens
tunicarum durities et crasfities apparet, ita ut non tantum duo-
rum digitorum crasfitiem induxisfent, verum etiam in fcirrhum
et cancrum esfent mutati. Superior induratae partis portio ita
obturaverat omnem ad ventriculüm viam, ut nihil, ne potum
quidem, fub finem morbi depellere potuisfet aegrotus, haecque
plena viae obturatio plus quam duas pollices longa est; inde
vero reliqua pars ad cardiam usque, aliquod quidem fpatium
relictum monlirat, fed tota interna fuperficies pfeudo - membra-
nis non tantum obfesfa , fed ulcere cancrofo erofa apparet..