MAMMAE SC IR R H I , IN CARCINOMA TRANSIRE
MIN A N T IS , AMPUTATIO E T CURATIO.
t a b u l a XXXIII.
]V Ien fe Novembri anni mdcccx matrona quaedam nobilis,
mater trium liberorum, annos l v i nata, ad me v en it, referens,
fefe post annum aetatis fuae xlviii menftruam fanguinis fluxionem
non pasfam fuisfe; post illam vero uteri quietem fenfim fenfim-
que magnitudine increscens durities in mamma dextra apparuerat,
quae mamma nunc per omnem discum non tantum erat indurata,
verum etiam faepe in ea dolorem lancinantem patiebatur; quern
vero praecipue fuerat experta, postquam dolores rheumatici et
ifchiadici, quibus antea faepius laborabat, cesfaverant. Supra papil-
lam eminentiam parvam detegebam, cujus color erat paulo ma-
gis ruber, quam reliqua cutis. Quum extra hanc urbem ha-
bitaret, neque liber a metu esfem, ne malum brevi in malignam
magis indolem tranfiret, haerebam, quid responderem roganti
de praefenti hujus mali ftatu ejusque futuro exitu? Praefcripfi pi-
lulas feqq.
Extr. aconiti.
----- cicutae aa dr. T
Pulv. belladon. dr. ß
F pil. gr. ii. S , quater per diem unam,
et fmgulis quadriduis unam fupra praefcriptum numerum, donee
. ter -per diem quatuor fumeret; externa fuperficies tegebatur pelle
praeparata cuniculi.
XII Deteinbris accepi litteras, quibus mihi referebatur, aegro-
tam pilulas ingestas bene ferre, fefe in omnibus functionibus be-,
ne habere, fed mammae tumorem durum et in eodem manere ftatu.
' if Februarii anni fequentis mdcccxi ad me accesfit, dicens fefe
bene valere et liberam hucusque manere a dolore ifchiadico;
mamma vero major et durior facta fuerat, eminentia fupra pa-
pillam, primo obfervata, jam ipfam quoque occupabat, et rubedo
atque dolor ill ea aucta erant; pergebat in ufu earundem pilula-
rum et diaeta tenui, et exutorium in brachio dextro inltitui jusß.
XV Mardi denuo ad me venit; mamma nunc parum magnitudine
aucta erat, fed tumor eminens quafi inflammatus cum cute tenfa,
fplendente, extenuata, lividi coloris, glandulae fubaxillares bene
conllitutae videbantur.
x v iii Aprilis domicilium hac in urbe capiebat ; mamma erat magis
indurata, et eminentia carcinomatofa, excoriata, livida cum do-
lore lancinante; pulfus erat celer, durus, lingua impura, appetitus
nullus, fomnus inquietus; praefcripfi ad primas vias purgandas le-
niter laxans, quo fumto fequenti die fefe melius habebat fine
febri.
Quum vero omnia indicarent, minus felieem mali exitum futurum
esfe, ß fibi relinqueretur, et mamma, quamvis in fuperiore eminentia
jam malignitatis figna fecum ferret, libera adhuc fatis moved
fupra musculum pectoralem posfet, amputationem, quam ipfa a
me inflituendam aegrota postulabat, disfuadere incongmum duxi,
eamque xxii Aprilis coram doctisfimo viro Medicinae Docto-
re V a n L o e n e n et Chirurgis hujus urbis P. B a l j e t et P.
K o ni n g inflitui, qua féliciter peracta, parvae arteriolae ligatu-
ram petebant; confpergebatur porro vulnus pulvere eolophonii