OBSERVATIO AS TH31 A T IS S IC C I L E TH A L IS
E T SECTIO CAD A VERIS.
T A B U L A VI.
M u l i e r quinquaginta fere annorum, quatuor- Iiberorum ma-
e r , quorum minorem nam anno fuae aetatis quadragefimo quar-
o in lucem ediderat, abfoluto partu, parum vel vix aliqmd lochi
•urn fluxus fuerat experta, neque mammae lacte tumuerant, uti
mtea, fed coepit laborare fenfu doloris obtufi m dextro thoracm
latere cumtusfi ficcaet refpirandi magna difficultate. Marm fui, qui
3rat Pharmacopoeus, diuufa fuit confilio, qui fimphcem catarrhum
■ morbum habens, uxori fuae per longum temporis gjgg
remédia folita pectoralia, uti ea vocabat, exhibuit, radicum emo-
lientium fcilicet herbarumque fimilium infufiones. Quamquam vero
etiampost puerperium, protracto horum remediorum ufu, m fa i-
tatem quodammodo restituta videbatur, tusfis tarnen perftiti p r 1-
nax et oppresfionis pectoris atque praecipue latens dextn fenfus,
neque ta c S fecretio ulla obfervata est, neque menftma fuo tempore
redibat purgatio. Medici igitur tandem confilium petut, qui m
venam fecari jusfît, eaque fine levantine repetita, veficatonum
emplastrum pectori applicavit, locoque infufionum pectoralium
julapia cum nitro et oxymelle praefcüpüti neque tarnen tusfis, ne.
que respirandi difficultas etiam hisce remediis minuebatur, quin
potius quotidie haec fymptomata majores creabant molestias, et
appetitus, qui antea adhuc bonus erat, etiam prorfus cesfabat,
et tandem macie confumta, postquam per quinque annorum fpa-
tium et ultra laboraverat, menfe octobris anni mdccciii meum au-
xiliurn rogavit. Tusfis jam erat perpetua, non admodum violenta,
fed brevisfimis intervallis fere continua, nulla reddebat fputa, ne
miinim quidem; respiratio erat brevisfima, anhelofa, facies livi-
dum habebat colorem, pedes oedemate tumidi erant, pulfus erat
irregularis, debilisfimus, faepisfime intermittens, digestio iniqua
propter perpetuam circa praecordia anxietatem, alvus fatis naturalis,
parcisfima vero urinae excretio.
• Indoles mali post tam longum temporis fpatium, remediis parum
valentibus, in organis, vitali functioni dicatis, fedem habentis
atque in diem in pejus mentis, non admodum clara cognitu mihi
quidem videbatur, putavi tarnen, degenerationem morbofam fub-
■ ftantiae pulmonis post inflammationem chronicam, nulla arte fupe-
‘randam, hfc locum habere, rogatu igitur mariti et aegrotantis pi~
lulas praefcripfi ex Gummi Ammoniaco, fucc. infp. cicutae, liquiri-
tiae, extr. dulcamarae, pulvere fquillae et tantillo aloes, quibus
primis diebus cum levamine fe uti laeta profitebatur; urinam
et foeces excrevit majori copia, qua refpirandi difficultatem mi-
nui credidit. Non diu vero perftitit hoc gaudium; vires enim
jam fractae fenfim magis imminuebantur, ita ut die quarto men-
ßs novembris placida mors finem faceret vitae, tamdiu fub fym-
ptomatibus molestisfimis protractae.
Inaperto cavo thoracis, cordis et pulmonis fmistri, fitus naturalis
erat, neque concreverat hie pulmo cum pleura, nec ferum in
cavitatem hanc efFufum; in externa vero pulmonis fuperficie par