DIUTURNUS ABDOMINIS IN GENS TUMOR A
D EGENERATIONE O V A R I I , TANDEM
L E TIIA I I S . .................
T A B U L A XXXVI.
]Vlatrona nobilis, quae a prima juventute continuo fana vixerat
valetudine, et procerae atque robustae erat corporis ftaturae, feptem
liberos fanos et robustos felicibos partubus in lucem ederat; post
quos vero partus herniam habebat umbilicalem non magnae mo-
lis; fi enim prominebat, referebat tumorem magnitudinis dimidii
ovi gallinacei, et facile reducebantur partes, in tumore conten-
tae, abdominis cavitatem verfus, atque ope emplastri adhaefivi
in ea retinebantur.
Anno quinquägefimo fuae aetatis, postquam per aliquod tempus
menltrua evacuatio non locum habuerat, valida uteri haemorrha-
gia corripiebatür, quae, quum tanta esfet tamque diu magna
cum vehementia perfisteret, ut plenariam inanitionem minaretur,
remediorum adftringentium et ftipticorum, tarn interno, quam
externo auxilio, tandem cesfavit. Postquam vero roborantibus
et diaeta eupepta vires erant restitutae, et fanitas fere redierat,
queri coepit de dolore in latere dextro, quem dolorem etiam
fequebatur tumor in hac abdominis parte fenfibilis; quum vero
ceterum fana esfet, appetitus bonus, digestio facilis et alvus na-
turalis, et fatis facile corpus de loco in locum movere et in
aere ambulare posfet, noluit contra ilium abdominis dolorem et
tumorem auxilium quaerere, praeter chirurgi obiletricatoris, q«i
primo cataplasmata, dein emplastra emollientia, tandemquê, quum
magis magisque tumere pergeret abdomen, fasciam musculos re-
laxatos fustentantem applicavit. E t ita fana fatis v ixit, crescen-
te tarnen continuo abdominis volumine, donee anno mdcccxvii
morbo acuto correpta a me auxilium petiit.
Laborabat colica biliofa cum febri continua et torminibus abdominis
vehementisfimis.
Materiem reddebat vomitu pertinacisfimo bUiofam, quafi aeru-
ginis, alvus erat claufa, hernia umbilicalis protuberans , et totius
abdominis ambitus dolens et xlurisûmus.
Urguentibus fymptomatibus post fanguinis misfionem , tartari
emetici folutio diluta faepe propinabatur eo elfectu, ut mate-
riem peccantem furfum ftupenda copia excerni faceret, clysmata
alvum follicitabant liberam, deinde decoctum rad. graminis cum
fructibus tamarindorum fenfim tollebat hunc morbum; manebat
yer0 Cumor abdominis, quail.gravida esfet, aut notabili gradu hy-
dropis ascitis laboraret, niii cum tumore tanta adfuisfet duri-
ties hujus partis , ut corpus folidum intus haerere, quod ilium
tumorem produxisfet, exploratione certo certius patere videretur.
Interim fascia fustentabat tumens abdomen, et vitam fatis ac-
tivam denuo agere pergebat ; appetitus erat vegetus, digestio fa-
cilis., alvus quidem paulo tardior, interdum clysmate, interdum
fumtis pilulis ex rheo promovebatur; anno vero mdcccxix men-
fe Augusto eodem morbo biliofo denuo correpta fuit; qui vero
eodem modo intra aliquot dierum fpatium iterum féliciter fuit
cura tus.
Queri autem magis magisque coepit d e pondéré molesto, quod
per tumorem abdominis fenfim magis molestum ipfi erat, volebat-
qu e , u t, apertura in aliqua ejus parte facta, exitus praeberetur
a i , 2