EXAMEN CADAVERIS PUERI, MORBO RENUM
ET VESICAE DEFUNCTI.
T A B U L A XXIX.
R .o g a tu parentum examinavi cadaver pueri novem annorum;
hic puer a tenera aetate morbo fcrophulofo fuit affectus, glandu-
las colli habebat tumentes, forfitan etiam mefenterii conglobatas ;
appetitus Temper erat debilis et fymptomata fuit pasfus acrimoniae
rachiticae, capite pro ftatura magno, artuumque osfibus quodam-
modo tumidis atque curvis ; a tertio jam aetatis anno difficultatem
urinam mittendi expertus erat, quod fymptoma ita increvit, ut
mictus fieret difficillimus; dolore et tenesmis veficae urinariae
fubinde violentisfimis laborabat, per intervalla tarnen haec fymptomata
cesfabant, et eo tempore erat hilaris et alacris puer;
urina Temper fuit putrida, lactescens et faepe praeter volunta-
tem effluxit; per feptem vero ultimas vitae hebdomades febri
hectica continua rémittente laboraverat, qua confumtus macie
mortuus est. Haec mihi retulerunt parentes aegroti; non enim
ego eum curaveram.
Calculi in vefica praefentiam fuspicabar, quae fuspicio immis-
fo in urethram cathetere confirmabatur ; percipiebam enim cal-
culum,ad veficae collum haerentem; quo detecto, experiebar ejus
extractionem per fectionem lateralem veficae, ita ut catheter cum
fulco digito percipi, et juxta eum conductor mas immitti posfet;
deinde porro conductorem alteram, qui femina dicitur, immittebam,
qui mox calculum olfendebat, ita ut ope horum inftra-
mentorum dilatationem vulneris colli veficae non posfem perfi-
cere; relinquebam igitur calculum., ut ulteriore examine et dis-
fectione cadaveris pateret, quaenam esfet ratio, cur conductores
adhiberi non posfent, ideoque multo minus forceps applicari po-
tuit ad extractionem calculi perficiendam.
Incifis ergo integumentis et musculis abdominalibus, interio-
ra hujus cavi comtemplari potui e t :
i°. Apparuit quidem ingens omnium intestinorum expanfio per
aerem corruptum, ceteram ventriculus, hepar et lien, nihil mor-
bofae conditionis* exhibebant; vefica autem urinaria admodum parva
et ita profunde contracta circum intus haerentem calculum re-
condita erat, ut cum hoc calculo unutn corpus, feirrho indura-
tum, conftituere videretur.
20. Renes vero erant multum et praeter naturam magnitudine
aucti et a ftatu fano recedentes; referebant enim corpora mollia,
membrana tela cellulofa pure plena contenta.
3*. Sublatis porro intestinis mirabar ingentem ureterum crasfi-
tiem praecipue finistri, qui crasfitie fuperabat intestinum rectum
hujus cadaveris; erat etiam pure calculofo interior eorum
fuperfkies obfesfa.