m
142 C R U S T A C E A .
nes formas non tantum omnes conjungat, uti Palinuros, Scyllaros, Erj'ones: uti Paguros,
Albuneas; sed et illas, de quibus hue usque dubium remansit, uti Galatlieas, Porcellanas,
Megalopes et Lilliodas justo loco disponat, secundum affinitates omnium partium.
Prima, in quibus regiones pterygostomianae cum epistomate junguntur, Astacina: secunda,
in quibus ab epistomate soluta sunt, Carides: tertia, in quibus et ab epistomate
et a dorso thoracis sutura sejunguntur. Anomala cum CP Latreille dicimus,
quamvis cum Astacinis Locustae conjungantur, et Galatbeae cum affinibus ox Astacinis
ad Anomala referantur. Astacina et Carides omnes continent formas pcdibus quintis
cursoriis; Anomala vero omnes pedibus quintis in cavitate branchiali reconditis.
MACROURA ASTACIIVA.
Yariatio organorurn et partium diversartmi pei- familias Astaci norum.
Annulus antennarum in Palinuris Longicornibus, distincte formatus apparet infra
ex epistomate, et supra e lamella integra quadrata, horizontali, inter quas antennae
externae haerent, antennis internis in illarum apice insertis. In Palinuro vulgari et
trigono n. annuii pars superior arcuata, medio profunde est canaliculata, lateribus latis
convexis perlaevibus, antennarum lobis interioribus obtectis; in Palinuro Lalandii angusta
deflectitur angulumque rectum cum antennis internis format. In Scyllaris producilo
rostriformis thoracis (Conf. Edwards Crtist. V. II. pag. 282.) ad annulum antennarum
pertinere videtur; a fronte solutus et articulatione duplice cum ilia cohaerens, uti in
Scyl. ciliato praesertim valde distinctum, antennae internae ipsius apici et externae
ipsius lateribus adhaerent, uti in Palinuris Longicornibus. Perbrevis et truncatus in
Scyl. Arcto; magis productus, in duas spinas terminatur, apice approximatas in Scyl.
lato et antárctico vel apice distantes in Scyl. orientali et ciliato. E postremorum
porro annuii antennarum comparatione cum Astacorum lamellis antennis externis adhaerentibus,
facile patet illas pariter annulum antennarum constituere. Antennis internis
epistomati tantum adhaerentibus, pars superior in duas lamellas distantes sejungitur,
quae articulis duobus inlermediis, epimeris annuii analogis, cum epistomate
ligantur. In Gebiis tandem et Thalassinis basis antennarum 4-articulata, ñeque 3-articulata
uti in Palinuris, quum pars annuii, in qua auditus apertura, ab epistomate
sejuncta, inter illud et antennarum articulum primum haereat. — Epistoma dimidiam
vel tertiam partem longitudinis oris adacquai. Aperturac auditus ante oris limbum
inveniuntur in Palinuris, Scyllaris et Eryonibus; infra antennarum exlernarum basin
in Astaeis, Thalassinis et Megalopibus.
Aìitennae externae corporis longiludinem superant vel aequant in Palinuris, liomaris;
vel thorace vix longiores in Astaeis; aut thoraci aequales in Gebiis; vel brevissimae sunt
in Eryonibus, et Megalopibus. Seta elongata, crassa, annulata in Palinuris et Homaris;
abbreviata, oblonga in Cancrino; laminam format simplicem dilatatam in Scyllaroideis.
M A C R O U R A . 143
Antennae internae supra externas locatae in Astacoideis; inter exlernas in Palinuris
Longicornibus, Seyllaroideis, Megalopibus et Eryonibus; infra externas in Palinuris
Communibus. In cavitale reclusae, abbreviatae in Megalopibus, uti in Brachyuris ;
arliculis tribus inferioribus elongatis, flagellis brevibus in Seyllaroideis et Palinuris
Communibus; articulis tribus inferioribus brevibus, flagellis clongalis in Palinuris Longicornibus
et Astacoideis, si excipias Glaucothoen, Edvf.
Annulus oculnrum liber, mobilis in Palinuris Longicornibus, tegitur media spina
frontali in Palinuris Communibus et Astacoideis. Oculi, in laudatis supra antennas
locali, antennis tam externis quam internis sejunguntur in Megalopibus, Eryonibus et
Scyllaris; ab antennarum externarum ipsa basi remoti, tertia parte longitudinis corporis
distant in Scyllaro orientali.
Os margine anteriore truncatum. Regiones pterygostomianae, a slerno semper solutae,
cum epistomate arete cohaerent in Megalopibus, Palinuris, Scyllaris et Eryonibus;
vel cum parte anteriore epistomalis tantum in Astacoideis. — Maxillae quintae (palpi
exteriores, Fabr.) vel pedum formam aequant, articulis omnibus parallelis, in Palinuroideis
et Astacoideis, praeter Astacum et Callianassam; vel artieuli secundi tertiique
sunt dilatati et a pedum forma recedunt in Megalopibus, Seyllaroideis, in Astaeis
et Callianassis. Palpi piane desuní in Palinuro dasypode, fasciato, ornato et Callianassa
vel palpi flagellis sunt orbati in Palinuro penicillato, Scyllaro Arcto et orientali,
vel flagella sunt annulala in ceteris Astacoideis, in Megalopibus, in Palinuris Communibus
et gultato, in Scyllaro lato, antarctico et ciliato. —Maxillarum quarlarum (palpi
secundi, Fabr.) palporum flagella desideranlur in Palinuro fasciato, dasypode et ornato,
in Scyllaro orientali, Arcto et Callianassa; in Megalopibus, in Palinuris et Scyllaris
et Astacoideis ceteris adsunt. — Maxillae tertiae (maxillae vel maxillae primae, Fabr.)
ab ore versus latera remotae, ita ut manducationi non inserviant, in Scyllaro orientali
et Arcto; in omnibus ceteris supra quarlas. Palporum flagella elongata in Megalopibus,
Palinuroideis, Aslaciens Edw. et Axia, in Scyllaro lato, et antarctico; nulla in Thalassiniens,
Edw. praeter Axiam, in Scyllaro ciliato, Arcto et orientali. Laciniae externae
versus apicem latiores in Megalope, Laomedia vel versus apicem angusliores
in ceteris; mediis longiores in Megalopibus, Scyllaro orientali. Homaro, Nephrope et
Laomedia vel mediis aequales in Palinuris, Thalassìniens Edw. [(Laomedia excepta)
vel mediis breviores in Astaco. — Maxillae secundae, ab ore versus latera thoracis
remotae in Scyllaris et Palinuris, ita ut maxillae tertiae primas tegant; in Scyllaro
orientali et Arcto vero, in quibus et maxillae tertiae ab ore remotae, quartae primis
incumbunt. A Fabricio non memoratae in Palinuris et Scyllaris, maxillis secundis Fabr.
correspondent in Astaeis; in bis, uti in Megalopibus, normalem positionem sequuutur
inter maxillas primas et tertias. Palpi longitudine laciniis externis aequales iu Astacoideis
et Megalopibus; vel laciniis externis multo breviores in Palinuris et Scyllaro
Arcto; vel nulli in ceteris Scyllaris. Laciniae externae versus apicem latiores in Megalopibus
et Astacoideis; versus apicem angusliores in Scyllaro Arelo; lineares in Palinuris;
vel laminam medio carinatam, apice sinualam formantes in Scyllaris ceteris.
Laciniae internae in Astacoideis bilobae, lobis internis bis vel ter latioribus (Astaciens
Edw.) vel sextics latioribus internis {Thalassiniens, Edw.); in Megalopibus integrae,
ovalae; in Palinuris et Scyllaro Ardo peraugustae, acuminatae, in Scyllaris reliquis
piane desideranlur. —• Maxillarum primarum (maxillae secundae Fabr. in Scyllaris et