^ r
i l l
102 CR U S T A C E A .
D R O n i l A C E A .
D R 0 M I A C E A. 103
Vecapodwn Brachygnathorum Familia Teriia.
Dromiaceaj ratione habita pedum posteriorum positionis, CI. Latreille sub Notopodis
coniprehendebat; recentissime vero CI. Edwards Notopoda in Dorippidea, Dromiacea,
Homolidea et Raninoidea distinxit et sub Dromiaceis Lithodas cum Dromiis coiijunxit.
Characteres, quibus Homolae ab Dromiis distant, parvi videntur momenti, quando
lotius fabricae ratio habetur. Organa primaria omnia concordant: maxillarum quintarum
articuli secundi margine interiore dilatati atque apice troncati; maxillarum
tertiarum externae laciniae internis longiores; oculi et antennae mediae septo scparatae;
pedes postici in dorsum reclinati et unguibus arripiendo idoneis armati; vulvae
in coxis pedum tertiorum; brancbiarum numerus, postremis pennltimis pedibus adhaerentibus;
structura thoracis eadem; sternum inter pedes postremos profunde excisum;
sterni et epimerorum apodematibus in medio tborace jugum canalemque sternalem
constituentibus ; abdomen symetricum. Quando liaec omnia comparantur^ forma
thoracis externi, antennarum, maxillarum quintarum pedumque anteriorum, qua inter
se distant Dromiae et Homolae, minoris esse videtur pretii. In Majaceis observantur
quae magis diflferunt tborace extemo, maxillarum quintarum latitudine vel longitudine,
pedumque mensura quam Dromiae et Homolae. Antennarum externarum
longitudo aeque minus illas sejungere valet; Corystes enim, cujus antennae externae
pariter thoracem superant, peraffinis aliis est, in quibus antennae vis dimidium thoracem
aequant. Antennae internae et oculi valde discrepant: septum vero in utroque
genere medium illos separat, quale in Macrouris numquam adesse novimus.
Eadem structura, qua Dromiae et Homolae gaudent, invenitur in Latrcilliis. Conveniunt
et manducationis et motus et generationis organis et thoracis interni fabrica.
Vulvae non inveniuntur in thorace, sed in tertiorum pedum coxis. Sternum inter pedes
postremos profunde est excisum; sella turcica et apodema medium deest; apodematum
septum transversum in medio jugum centrale constituit et canalem sternalem. Homolis
pcculiarem praeterea affinitatem praebent oculorum pedunculis perelongatis, tenuibus,
apice inflatis, totis quantis liberis; antennis internis in cavitatibus non recipiendis;
maxillis quintis et tertiis forma tam consimilibus, ut aegre distingui possint.
Cum Majaceis quidem igitur contundi nequeunt Latreilliae, quamvis forma thoracis
sit trigona, pedes tenuissimi, epistema quadratum et branchiarum numerus decera,
quarum tres maxillis, duae cbelis et tres pedibus sequentibus adhaerent, postremis
vero pedibus penultimis adjunctis.
Quod ad Lithodas attinet, opinamur Birgis esse próximas. Maxillarum tertiarum
laciniae externae in Homolis uti in omnibus Brachyuris, Latr. longiores sunt mediis,
si excipias Lithodem, in qua et externae et mediae ejusdem sunt longitudini®,
uti in Pagurideis Scyllaris aliisque. Praeterea pluribus Lithodae et Paguroidea conveniunt)
quibus simul ab Homolis distinguuntur; oculi et antennae internae septo
medio non separantur annuloque distincto adhaerent; antennae externae basi spina
mobili sunt armatae; thoracis articulus ultimus est solutus et epimerae laterum disjunctae;
apodemata interna cujusque articuli thoracici separatim et transversim junguntur:
quod in nullo Bracbyuro, Latr., nisi in Lithodibus et Raniuis observatur;
pedes postremi, in cavitate branchiali reconditi, apice sunt obtusissimi; abdomen non
symetricum, latere superiore epimeris distinctis, parte inferiore sacciforme. Haec
omnia justam affinitatem cum Paguris et Birgis tam confirmant, ut tantum difficultati
• Lithodarum statu integro obtinendarum adscribendum videatur, anterius cum
Majaceis vol cum Dromiaceis conjunctas esse.
Dromiacea, exclusis Lithodibus, longe distare videntur ab Anomouris et praesertim
ab Raninoideis et Pagurideis. Interna thoracis structura in Dromiis, Homolis et
Latrcilliis apodemata postrema anterius producta oITert et cum anterioribus jugum
centrale commune canalemque sternalem formantia. In Paguris et Raninis, cujusvis
articuli apodemata separatim junguntur, intermedio septo longitudinali inter quodque
apodema transversum aequidistante. In Dromiis praeterea, uti a CI. Edwards jam
indicatum, centralis junctio adest et apodematum capitis. Externa facies internara
constitutionem sequitur: nulla inter Brachygnatha invenitur forma, globum tam simulans,
quam Dromia; nulla e contra inter Macroura, in qua articuli thoracici tam
dissoluti, quam in Paguris. Eadem res est de capitis structura: distinctus est in
Paguris et Lithodibus et annulus ophthalmicus et annulus antennarum internarum ;
e contra in Dromiaceis carina longitudinali arete junguntur. In illis igitur articulorum
cephalicorum vel thoracicorum saltern separatio: in his ab alia parte illorum
concentratio maximum attingit culmen. Abdomen eodem modo se habet ac in Cancro'ideis,
Calappideis et Majaceis; ab symetrica forma numquam aberrat. Pedes
postremi aliae functioni quidem inserviunt : numquam vero evadunt spurii. Branchias
quindeeim, diversis in seriebus in Homolis, eadem serie dispositas in Dromiis;
decem vero tantum in Latreilliis observamus, ita ut non nimis buie numero adtendamus.
Vulvarum diversa dispositio, ultimo loco, majorem quidem affinitatem cura
Pagurideis, non vero conjunctionem indicaret, quando totius corporis structura tam
aliena.
Ex bisce concludendum videtur, Dromias, Homolas et Latreillias arcto vinculo conjunctas;
Lithodas ab illis esse sejungendas; Dromiacea, his limitibus circumscripta,
ab Brachyiu'is non esse separanda.
Haecce familia, quam ante quinquennium ob maxillarum externarum diversam structuram
constitueramus, in praecedentibus corroborata invenitur totius corporis fabrica
et sequitur inde quidem, uti in sequentibus ex pluribus, maxillarum quintarum et
tertiarum formam alicnam conjunctam esse cura aliena totius corporis structura. Jungiraus
vero sub Dromiaceis quae oíTerunt maxillarum quintarum articules secundos
margine interno inerassatos et apice truncatos; antennarum externarum articules primos
solutos; branchias decem vel quatuordecim; apodemata lateralia thoracis omnia
in centrum commune separatim conjuncta ibidemque canalem sternalem formantia;
vulvas in basi pedum tertiorum; pedes postremos in dorso reclinatos; appendicura
abdominalium in feminis quinqué paria, quorum primum par spurium, ova non gerens.
Ad maxillarum autem quintarum articules secundos inerassatos in hae familia et