m
.•y
C R U S T A C E A .
C A N C R O I D E A .
C/omprehendit familia cancroideorum, uti supra exposuimus, Pinnipeda, Arc
u a t a el Quadrilatera Latreille. Ex bisce prima tarsis posterioribus dilatatis;
Arcuatorum alia thorace cycloideo vel ovato, alia thorace dilatato; Quadrilaterum
alia thorace dilatato vel convexo, tetragono, alia plano quadrato distinguuntur. Differentiae
illae, ex forma externa petitae, partibus manducationis confirmantur. In Pinnipedibus
enim et Areuatis articuli quarti maxillarura quintarum in apice interno,
in Quadrilateribus vel in apice externo vel medio sunt articulati; in Pinnipedibus
praeterea maxillarum tertiarum laciniae externae apice interno sunt incisae; in Areuatis
articuli terlii maxillarum quintarum in aliis sunt elongati, oblongi vel oblongoquadrati,
in aliis contra quadrati vel dilatati. Cbaracteres propositi indicant quinque
typos, quos generice distinguendos putavimus, sub nomine Portuni Fabr. {Pinnipeda
Latr.), Corystis et Cancr i Fabr. {Arcuata Latr.), Ocypodes et Grapsi Lamarck
{(Quadrilatera Latr.). Naturalem esse banc divisionem, inde quidem sequitur,
quod characteribus tam e forma externa quam e maxillis petitis nitatur: nam ex
praecedentibus patet, conjungi sub Portunis, quae maxillarum tertiarum laciniis
externis apice interno incisis et pedum posteriorum unguibus dilatatis natatoriis; sub
C a n c r i s , quae maxillarum quintarum articulis tertiis lato-quadratis vel quadratis et
thorace dilatato; sub Coryst ibus, quae maxillarum quintarum articulis tertiis oblongo
quadratis, oblongis vel elongatis et thorace oycloÌdeo vel ovato; sub Ocypodis,
quae maxillarum quintarum articulis quartis in apice externo tertiorum insertis et
thorace dilatato vel eonvexo tetragono; sub Gr aps i s , quae maxillarum quintarum articulis
quartis in medio apice tertiorum insertis et thorace plano quadrato conveniunt.
Uti autem in praemissis probare conati sumus, et Crustacea et Decapoda et Brachygnatha
Seriem formare in se redeuntem, ita etiam comparata videtur familia et
genera Cancroideorum.
Quod primum ad ipsam familiam attinet, in genere Coryste ab altera parte Polybuis
mcinifestum parat transitum ad Por tunos proprie sic dictos, maxillarum tertiarum
lacuius intern,s apice interno emarginatis; ab altera parte Pirimela jungitur subgeneri
Xanthon. e Canc r i s , forma maxillarum tertiarum piane conveniente. Pariter in
genere Ocypoda, Acanthopus cum Trapezia e Cancri s convenit maxillarum tertiarum
lac.nus externis lamina transversa nulla auctis, et Chasmagnathus cum Pachysomate
e Grapsis maxillarum quintarum articulo in longitudinem ciliato-cristato
Sencs vero Cancroideorum, quorum maxillarum quintarum articuli quarti ano-ulo tertiorum
interno inserti sunt - sive generum Portuni, Cancri et Corystis - distincte
1