
P R A E F A T I 0.
Nuper aùtem plura centena plantaïum ex liberalitate viri laudati, quas ante abitum ex insula St.
.Crucis reliquerat mei causa, earumque haud paucas nondum cognitas, cura Dn. R yani ad me
pervenerunt. Sed lugubre fatum viri optimi et amicissimi rebus botanicis detrimentum magnum
attulit. Sexagenarius, solo amore plantarura incensus, iter periculosissimum in Guineam suscepe-
rat, et dum in eo erat, ut voti compos fieret, triste sui desiderium relinquens mihi & scientiae eri-
pitur. Facile perspicitur, tam ex iis, quae jam sunt evulgata quam ex iis, quae in hisce eclogis
publici juris sunt facienda, quid exspectandum a viro tarn laborioso e terrae parte v ix nondum a
botanico calcata ; sidere vero infausto, ut conjicere licet, periit vir omnibus amantissimus et lon-
giore v ita , si quis, dignissimus. Nihil enim ab egressu ejus ex America boreali v el de eo, vel de
navigio, cum quo profiscicebatur, est relatum.
Sed beato R ohrio non unice multum debeo, benefacta Dn. Doctoris Johannis R yani,
intima amicitia cum defuncto juncti eaque dignissimi, silentio non sunt praetereunda, sed grato
anima agnoscenda. H ie , nec cognitione nec amore historiae naturalis illi secundus, in Europam
revertens, äsportavit secum thesaurum pläntarum, partim ab ipso in insula St. Crucis,,in primis
vero in Montserrat, partim a fratre ejus in insula Trinitatis collectum, partim quidquid a v . R ohrio
habuit ipse. Non modo intégras has collectiones, omnium praestantissimas v el ob pulchritudinem
speciminum v el ob eorum integritatem,. dum plurimarum flores fructusque in spiritu vini conservati
erant, me donavit, sed et omnia observata in solo natali facta tradidit, totumque sic fructum labo-
ris et sudoris in me conrulit. Hisce duobus viris igitur inprimis debeo, quidquid ad augmèntum
florae Americanae conferre valeo.
Nefas vero foret hoc loco silentio praeterire duorum aliorum de Flora insulae St. Crucis
bene meritorum memoriam, nempe Dn. Doctoris Pflug , qui historiae naturalis amore ductus
Américain petiit, morte autem praematura ablatus ea omnia non praestitit, quae sperare licuerat-,
si longiori vita fini permiserat natura. Alter Dn. W est , Rector scbolae Christiànopoli, qui inde-
fesso labore, postquam fere omnia exantlaverat, quae insula nominata profert mecumque cöm-
municaverat, nunc totus occupatus est in colligendo Ulvas , Fucös, Confervas et Füngos, quarum
copiam aeque ac eorum descriptiones ad me misit rtuperrime vir benignissimus. *
Pro tot tantisque horum virorum in me munificentiae documentis gratum animum melius
reddëre non valeo, quam publici juris facere, quod ad scientiae emolumentum contulerunt. Uti-
nam ipsi in se hoc opus suscipere voluissent,- errores inevitabiles in determination? et descriptione
plantarum secundum specimina exsiccata devitati essent, observationes quam plurimae, certe haud
exigui momenti, quas v ix nisi in loco natali instituere licet, in certitudinem et incremen tum scientiae
additae fuissent. SufFultus autem speciminibus modo dicte ässervatis, aeque ac öbservationi-
bus collectis in loco natali a viris laüdatis mecumque benigne communicatis, descriptiones accura-
tiores et observata, mihi alias non obvia, tradere potui, quod omne non in mei honorem, sed in
virorum, qui communicarunt, redundat. Gloriam et honorem igitur Botanicis de scientia bene
meritis conferre debemus, uti mos est.; his majori jure certo competit, quam totae cohorti maecena-
tam, qui si non yilipendunt, tarnen alto supercilio considérant honorem, illis potius restringen-'
dum,
P R A E F A T I O .
dum, qui vel detectis v el observationibus incrementum scientiae promovent. Plantam igitur jam
antea memoriae R ohrii dicavi. In hoc fasciculo aliam nomine R yani insignivi et si in posterum
memoriam ob bene facta duorum nominatorum conservare tento, spero, neminem dari, qui dente
Theonino me rodere tentet
Synonyma pauca addidi, nec addere potui plantis nondum descriptis, ubicunque autem
certa aderant, non omisi. In votis quoque erat, plantas Surinamenses R ohrii cum R ölandri
in Surinamer lectis conferre, dum ex iis , quae enumerantur in fragmente» materiae medicae et Oeco-
nomiae Surinamensis R ottbqllii Dissert, de plantis rarioribus, plurimae adhuc uti obscurae con-
siderentur, necesse est. Denegata mihi autem fuit occasio eas inspiciendi.
Figuras nonnullarum adjeci, in quibus praecipue studui habitum plantae et structuram
accuratam partium fructificationis tradere.
Impresso fasciculo, ad manus pervenit Specimen of the botany of new Holland, ubijara
planta nomine Billardierii insignita invenitur. Delendum igitur hoc nomen in opere nostro et
ejus loco planta denominandaeritFRÖLicHiA in honorem Dn.Doöoris Josephi A loysii F rölich,
clari libello exquisite de Gentianis. S c quoque ad Piperem caudatum uti Synonymum addendum
erit: Piper nhandi, erectum, petiotis marginatis, foÜis ihmprof undo cordatis, promisse acuteqiic
acuminatis novemnerviis, spadicibus gracilibus pendulo recurvis. Acta societ. hist. nat. Paris I.
pag. 105.
Reliqua praeloquio non indigent. Ceteroquin, ut conatibus meis ad sexentiam illustran-
dam viri in arte periti favere pergant, oro rogoque.
Hauniae ipsis calendis Martii 1797.
A u c t o r .
E X P LI