
Sub nomine Taligaleae dédit Ryan, convenit quoque cum Taligalea campestri AubU
fl. gu. tab. 252. liabitu, foliis, bracteis coloratis, caly cibus, figura corollae,
differt modo caule fruticoso, stigmate simplici, et fructu tetraspermo, quæ omnia
potius differentiae speciei quam generis sunt. Fructus certe Bacca est, an
semina interdum forte abortientia.
Amasoniam et Taligaleam congeneres esse, suspicat Celeb. Schreberus. Certe inter
se tarn affines sunt, ut potius dubitandum num specie differunt quam genere,
conveniunt enim in omnibus, dlversae modo quoad fructum secundum descrip-
tiones. Absona autem nön videtur sententia Sehr eben, quod Linnaeus tantum
fructum imperfectum vidit. Ideoque plantam descriptam, potius ad Amasoniam
referre volui, quam novum et incertum genus condere.
P A S S I F L O R A .
P A S S I F L O R A GLANDULOSA, foliis ovatis oblongis utrinque glabris integerri«
mis, corollis tubulosis»
Passiflora glandulosa, foliis ovatis, integerrimis, coriaceis: calijcinis foliolis biglandutosis :
corona omnium brevissima. C a v a n il . dissert. 10. pag. 45 3. tab. 281»
In Cajenna legit von Rohr, b
R ami teretes, fusci, glabri, laeves, rigidi.
F o l ia petiolata, tripollicaria, ovato- oblonga, firma, venosa: supra nitida; subtus
subreticulata, glauco - rufescentia. *
Petiolus unguicularis, glaber, versus basin biglandulosus.
Cirrhi axillares: tuberculum parvum parum supra horum axillas»
Stipulae caducae.
P edunculi axillares, longitudine petioli. Pedicelli tres, alterni, pollicäres, uniflori.
Flores purpureL
Co r ol l ae tubus v ix pollicaris:- laciniae exteriores lanceolatae, longitudine tubi; interi*
ores angustiores.
F ructus edulis. von Rohr.
T R I g o N I A.
C H A R A C T E R E S S E N T I A L IS . C a l y x quinquepartitus. P e t Al a quinque,
inaequalia; süpremum bäsi intus fo veola tum. Nectarium squamae duae ad basin
germinis.- Filamenta nonnüllâ sterilia. C a p su la legüminosa, trigona, trilocula-
r is , trivalvis.
T R I G O N I A v i l l o s a , foliis obovatis subtus tomentosis incanis,
Trigonia villosa: foliis ovatis integerrimis, fructu longo rufescente. A u b l . fl. Guian, pag,
1 8 8- tab. 1 4 9 .
In Cajenna legit von Rohr. f2
R ami teretes, in feme glabri, superne villosi: ramuli incano - tomen tosi.
F o l ia in ramulis junioribus petiolata, opposita, bi- vel tripollicaria, ovata, basin
versus attenuata, e costa parum ultra folium excurrente mucronata, margine parum
reflexa, supra glabra, in costa tantum flavescente villosa, secundum nervos
lineata; subtus tomentosa, incana, venoso-reticulata, nervis et venis elevàtis fla-
vescenti - villosis.
R acemi ex ultimis axillis simplicissimi, terminales Compositi: rami oppositi, patentis-
simi, sursum versus decrescentes, Pedicelli oppositi vel altemi, patentissimi, uti
pedunculi fiavido - tomentosi. Bracteae duae setaceae ad basin singuli pedicelli.
C a l y x quinquepartitus: laciniis ovatis, acutis, extus tomentosis, incanis, intus glabris,
unicum interius, reliquis parum latius, extus niveum dorso linea elevata vi-
ridi, corollam fere aequantibus.
C o rolla pentapetala: petalurn superius reliquis latius, extus basi gibbum, intus e re-
gione gibbi foveola marginibus villosis: duo lateralia parum longiora, lineari- cune-
ata, subfalcata, duo inferiora oblonga in medio lateris intenoris versus marginem
gibba.
Nectarium squamae duae, rigidiusculae, minutae, rufescentes, glabrae, utrinque ad
basin germinis, altero margine basi parum connatae.
St am in a . Filamenta decern recta ad petala duo inferiora, ad alterum latus germinis,
primum in unum connata, demum in duo corpora divisa, filamenta quinque in sin-
gulo: laciniis tribus aequalibus, antheriferis ; duobus sensim tminoribus, sterilibus.
Antherae parvae, subrotundae.
PiSTiLLUM. Germen o v a tum , v illo sum , incanum. Stylus unicus. Stigma planum.
Cum filamenta non nisi increscente germine in duo corpora discedunt, rectius forte
erit Trigoniae genus Classi monadelpharum inserere.
T R I G O N I A l a e v i s , foliis oblongis utrinque glabris nitidis.
Trigonia laevis foliis ovatis, fructu brevi, aspero. A ubl. fl. G u . pag. 3 9 0 . tab. 1 5 0 .
Habitat in G u iana, von Rohr,
R am i inferne punctis numerosissimis elevatis adspersi, glabri, teretes; superne compresso-
subtetragoni, villosiusculi.