
P R A E F A T I O.
A x Américain non modo pulchritudine, sed & numéro plant arum reliquas orbis terraquei partes an-
tecellere, nemo infitias ibit, qui jam détecta perspexerit, yel qui perpenderit, quid adhue exspec-
tandum, , si aliquando lucem viderint spolia, quae ex hac plaga mundi reportarunt peregrinatores
indefessi: Bancksius, Solander, Commersonius, Dombejus, Pavonius , Ruizius, V e l -
liosiüs, ut alios praeteream. Ditior autem puïchriorque apparebit Flora Americana, fi hujus
partis mundi scratatoribus sedulis naturaeque scientia imbutis aliquando liber aditus patuerit, si a
polo ad polum ita diligenter perlustrata fuerit ac in praesentiarum Europa. E x tanto tractu orbis
adhue v ix nisi plantas, quas insulae proférant, novimus, et has v ix adhue ornne's, quod abunde
inde apparet, quod Cel. Swarzius intra paucos annos plures indagare valuerit, quam fere om-
nes, qui eadem loca invéstigarunt. Confirmatur praeterea haec assertio yiroram Illuflr. Rohrii ,
R yan i, W estii indagationibus. E terra continenti perpaucas deteximus et v ix nisi eas, quas ad
oras maritimas in trànsitu legerunt pauci peregrinatores ; interiores vero ad terras penetrare adhue
non licuit, plantaeque igitur, ,quae ibi nascuntur, incognitis inveniendisque sunt annumerandae.
Verum enim v ero , si numeras plantarumjam detectarum v e l cum europaeis, v el asiaticis v el afri-
canis comparatur, America certe singulam ex his copia plantarum superat. Mirum autem non est,
cum haec sola omnia climata in se comprehendit, quae singularia tantum sunt singulis ex illis ; pul-
chritudo vero plantarum americanarum aliis causis, foturis indagationibus relinquendis, adscribenda
est. E x dictis constat, tanto majora incrementa acquisitum iri botanicam scientiam, quantum ma-
gis indagata.examinataque fuerit America.
Visis ditissimis collectionibus viroram longe celeberrimorum, Jussieui B ancksiique ,
stirpibus americanis praesertim refertissimis, non potui non his palmam deferre propter habitum
speciosiorem arborum, ut ex earum ramis dijudàcare licet, v e l ob floram tam harum quam herba-
rum elegantiam,- v el ob structuram singulärem inopiaatamque partium, denique nescio ob quam
nitorem specialem et faciem novitatis prae iis ex reliquis regionibus mihi cognitis.
Nunquam autem fperare potui, quod meae sortis foret, perpaucis et multo minus pluri-
mis e tam divite regione novis accessionibus scientiam adaugere, unicuique enim non licitum est
adiré Corinthum. Familiaritatem autem ante aliquot annos viri antiquae fidei ac de universa histo-
ria natural! longe meritissimi, Jülii von Rohr, nactus, praeter spem evenit, ut, anteainops-,
dives plantarum americanarum intra breve tempus evaderem. V ir hic eximius sub itineribusvariis,
Gossypii culturae caufa instituas, inSurinamo, Carthagena, St. Martha, Cajenna, Jamaica, insula
martinicensi, aliisque insulis americanis ubique plantas perstudiose observavit, descripsit et
numerum permagnum collegit. Plurimas harum ante aliquot annos ad amicissimum virum T ön-
der L und, ac nonnullas ad me misit, quarum partem in Symbolis meis botanicis jam insérai.