
L egumen pedicellatüm, bipollicare, oblongum, utrinque acutum, stylo semiungui-
culari terminatum, mono- vel dispermum, ad singulum semen coar&atum.
Semen unicum vel duo, ovale, pollicare, crassitie fere digiti intermedii, nigrum ni-
tidum. Umbilicus ventralis, linearis. Arillus incompletus, semen fere usque ad
marginem oppositum tegens, orbiculatus, subcarnosus, multipartitus : taciniis pluri-
mis linearibus, extrorsum parum latioribus, parallelis, basi tantum cohaerentibus.
T am multa similia habet haec species cum Rittera simplicifolia in Symbolis meis bo-
tanicis descripta, ut limites infàllibiles traderefere nequeamj ambae autem inter se
collatae differre videntur. Folia quidem in grandiflora angustiora, magis acuminata'et
consistentia tenuiora, petioli apex dente obscuro, nullo modo autem per
petiolum decurrente, pedunculi plerumque triflori tantum, petala majora. Sed
notae hae omnes nimis levidenses sunt pro specie indubitabili stabilienda. Cha-
racteres certiores forte petendae a petalo et legumine', cum vero, in specimine meo
Ritterae simplicifoliae parum bono, prior et posterior plane desideratur, nécessitas
me cogit aliis relinquere ulterius inquirere, num species diyersae reyera sint
nec ne.
R I T T E R A p i n n a t a , foliis pinnatis.
Habitat in insula Trinitatis. Ryan, f.
R am i teretes, glabri..
F o l ia petiolata, alterna, pedalia, pinnata cum impari, bijuga. Foliota petiolata,
opposita, subspithamaea, interiora minora palmaria, elliptica, utrinque glabra, te-’
nuissime venosa, integerrima, acuminata.
Petiolus universalis teretiusculus, supra ad foliola planiusculus : partialis semiunguicula-
ris, edentulus.
R acemi interdum gemini, semipedales. Peduncutus communis inferne teres, punctatus,
sursum angulatus, uti pedicelli et calyces, e tomento tenuissimo grisei. Pedicelli
sparsi, frequentes, pollicares, compressiüsculi, eredo-patentes, uniflori.
C a l y x ante explicationem globosus, magnitudine pisi, membranaceus, more generis
rumpens.
C o rolla. Petatum calyce dimidio longius, subrotundum, unguiculatum. Unguicuius
brevis.
S t am in a . Filamenta numerosa, duo petalo opposita, adscendentia, reliquis longiora
et robustiora ; reliqua breviora, tenuiorâ, petalo incumbentia.
P ist illum. Germen pedicellatüm, flexuosum, petalo oppositum, lineare, incanum,
corolla longius.
L egu -
L egumen pedicellatum, pendulum, saepe spithamaeum, crassitie pollicis, teretiuscu-
lum, inter singula semina coarctatum, di- tri- tetra- vel pentaspermum, stylo ses-
quipollicari terminatum, bivalve.
Sem in a duo ad quinque, oblongo-ovata, pedicellata: pedicello carnoso, filiforitii,
basi bis curvato; curvaturis parallelis, apice valvulis adhaerente, pallide flava, al-
tero apice basin leguminis verso acuta, altero sursum verso plana. Jiihm in apice
superiori, lineare, colore aurantiö.
A rillus incompletus, calyptratus, apicem superiorem seminis tegens, camosus, stria-
tus, margine crenulatus, albido-flavescens, in pedicello desinens.
Hanc et reliquas species Ritterae genus naturale constituere nemo est, qui dubitet,
differunt enim modo quoad numerum staminum et magnitudinem petali, caeterum
tarn similes, ut in nonnullis limites inter species haud facile eruantur. Attamen e
data descriptione seminis et arilli Ritterae grandiflorae et pinnatae patet, quod
valde inter se discrepent hae duae species in hisce partibus. Palam in de est,
quod et partes plantae, ab omnibus tamquam illae habitae, ubi natura in revera
congeneribus nunquam a situ proprio deflectit, quoque differunt. Argumentum
praeterea haec observatio subministrat, quod methodus a situ umbilici vel cor-
culi, aeque ac a reliquis partibus fructificationis desumta anomaliis est ob-
noxia. Quamvis situs harum partium, uti et arilli, affinitatem in quam pluri-
mis optime demonstret, ex supra dictis tarnen apparet ulterius, quod in his om-
nino sic se habet, ut in aliis fructificationis partibus, nempe notam, quae
in uno genere valet pro charaSere generis, in alio nullius esse usus, consultius
autem esse, unamquamque partem fructificationis aestimare et ponderare potius,
quam unicam solam in generibus conflituendis ubique assumere.
Fructificatio Swartziae Schreb. gen. plant, p. 518 tarn exacte cum Ritterae pinnatae
congruit, ut v ix genere differre videantur.
M A R C G R A V I A .
M A R C G R A V I A u m b k l l a t a , foliis ovato-oblongis acuminatis venosis.
Marcgravia tcandms, fructu radiatim posito. Plum. Ic. 173'.
Marcgravia umbdlata. L in. Syst. V eg e t. pag. 4 8 7 .
M A R C G R A V IA co r ia c b a , foliis ellipticis obtusis coriaceis aveniis.
Habitat in Cajenna. von Rohr, ft
R ami glabri, cortice cinereo, punctis raris elevatis adspersi, infeme teretes, superne
subtetragoni.
K 2 F o l ia