Eryngiorum species radice perenni exhibent pbænomenon insigne,
non ipsis quidem proprium, sed in illis mugis quàm in ullâ aliâ stirpe
conspicuum, basis nempè caulium in radices aut veras aut spurias
transformationem. Quodquidem phænomenon cùm paucorum atten-
tionem moverit, illud fusiùs boc in loco explanare fert animus.
Eryngii campestris nonnullarumque aliarum specierum radices per-
sæpè sunt supernè ratnosæ, ÿ e l , ut accuratiùs loquar , ex earum apice
radici omninô similes rami nascuntur : eadem enim est in illis structura,
eadem firmitas , idem color idemque sapor. A caulibus verb proprië
dictis, hi rami valdè diversum habitum præ se ferunt; et nemo quin sint
veræ radices primo aspectu dubitabit. Ulos tamen, attentiùs si intuearis,
radices non esse facilè intelliges. Sursùm enim feruntur illi ram i, quod
longé abhorret à perspectâ ratione quâ crèscunt radices. Cùm autêm
nulla sit in plantis radicem inter et caulem pars intermedia, talis
ramus , seu caudex radiciformis , tanquàm pars caulis inféra procul
dubio habendus est. Quæ opinio præsentiâ canalis medullaris in ejus
centro facilè confirmatur, siquidem ille canalis, qui in âdultioribus
plantis sæpè ob litle ra tu r, semper in junioribus observatur.
E x istâ ratione considerandi Eryngiorum caudices radiciformes,
sponte inferimus illos à transformatâ basi caulium annuorum nasci.
V ix enim credi potest in eodem caule duas esse partes origine incre-
mentoque diyersas. Facilè contra caulis herbacei basis transformationem
explicat ejus in terra commoratio, quâ defenditur ab actione
causarum externarum partem superiorem enecantium : cùm autem
pars inferior, terrâ undiquè cincta , nibil evaporâtione amittit, cellu-
laris ejus te x tu s ,s iv e cortic is , sive lignei strati fibris interpositus,
succorum redundantiûm aditu turget. Caudicibus enim Eryngii radi-
ciformibus, in juniore planta obseryatis, differenlias inter illos et
caules, minores quàm primo aspectu videbantur y. à majore textûs
cellularis, sive parenchymi evolutione, pendere patebit. Medulla non
mutata est. Ligneum stratum, canalem medullarem cingens, paulu-
lùm quàm in caule mollius, et cortex valdè incrassatus pinguiorque
structuram cæterùm eamdem quam in caule habent. Epidermidem
caudicum radiciformium multùm à caulinâ differre mirum non est,
cùm pars sit ferè inorganica, sæpè renovata, et medii ambientis actioni
maximè obnoxia.
Quæ de Eryngiorum caudicibus radiciformibus modô dicta sunt, cum
longitudinali eorum incremento optimè concordant. Extremitate enim
cauli vicinä crescunt, cui novus cylindrus unoquoque anno superad-
ditur. Hoc ita fieri facilè ostendunt sulci transversales, qui variis intervallis
in caudicibus deprebenduntur. Sulci namque illi, quorum plurimi
foliorum radicalium ferunt reliquias, vestigia demonstrant locorum ex
quibus orti sunt varii caules an n u i, qui successivè in eädem radice
vixerunt. Intervallum quo duo sulci è se invicem distant, annuale cau-
dicis incrementum indicat, et multüm pro varia soli naturä discrepat.
Plerumquè minimum est, aut ferè nullum; quod fit cüm supera caudicis
extremitas soli superficiem a ttin git, caule annuo tunc omninó ferè
pereunte. Ciim contra extremitas ilia altè in terra depressa e s t , aut,
si causa quacumque solum attollitur, caudicis majus fit incrementum
majusque sulcorum intervallum (l).
I I . C A U L I S .
Variorum Eryngiorum caules strücturä minüs quam radices inter
se discrepant. Herbacei sunt semper annuique. Canalis eorum medullaris
in omnibus speciebus amplus , in nonnullis , quarum medulla
est miniis densa, estate fit fistulosus. Cortex, ut et aliae plantse partes,
semper est prorsüs g la b e r , semperque , in superiori saltern parte,
striatus. Caules, etsi plerumquè e recti, nonnunquäm tamen decum-
bentes, multiim firmitate variant. In nonnullis speciebus molliusculi
sunt, in aliis contra rigidissimi, et in nulla fortè annuä plantä tanta
observatur rigiditas qiiam in Eryngio spinalbdEryngio queelomerato.
Ramorum dispositio , plerisque speciebus communis, notatu digna
est, et in paucis observatur plantarUm generibus, praeter Euphorbias,
nonnullasque umbelliferas. Divisiones nempè sunt dichotomicas , in
quibus id speciatim animadvertendum venit, quod ex earum unäquäque
floralis oriatur pedunculus. Folia floralia opposita , verticillatave, has
amplectuntur divisiones, in quarum intervallis rami sunt prorsüs nudi.
(1) Gaulis herbacei basis in radices seu caudices radiciformes transformatio Eryngiis, ut supra
d ixi, non est propria, sed in multis plantis aliis observari potest. Inter eas recensendas sunt umbel-
liferse nonnullae, Gampanulae, Phyteumse, Sysimbrii quaedam species; et in universum fortè omnes
herbaceas plant®, quarum perennis est radix. Simile ferè phenomenon amicus noster Professor
Decandolle observavit in plantä fruticosä, quam vis perperäm S a lix herbacea vocata sit, cujus caulis,
in,terr& soli ascensu naturali semper defossus, radicis ver® induit speciem. Similis fortè tandem transformatio
observatur in basi quarumdam plantarum monocotyledonum, ut in A llio senescente pluri-
busque filicibus.