Y e rùm non regulariter semper procedit hæc ramorum dispositio,
quam dichotomiam nuncupavi, et quæ in eo consistât, quôd rami
è summo eaule prodeuntes , ramique secundarii sint oppositi, aut
verticillati ad basim pedunculorum floralium , qui , licet axillares
appareant , pro terminalibus haberi debent. Nonnunquàm rami ,
qui verticillati oppositive fuissent, ab or tiunt, et pedunculus tunc fit
prorsùs terminalis; at folia superiora supersunt , tanquàm indicium
dichotomise, quæ, ulteriùs crescente plantâ, in hoc loco orta fuisset.
Ita res se habet in ultimis ramis, qui semper in pedunculum desinunt.
Aliquandb etiam ramorum duorum alter tantîim ab o r tit, et pedunculus
indè fit lateralis. Alias tandem rami nullo modo sunt oppositi;
quod quidem in illis tantùm qui ex ipso caule oriuntur observandum
est; ra<mi vero secundarii, quotiescumquè non abortiunt, sunt oppositi
aut yerticillati.
I I I . F O L I A .
Eryngiorum folia, ut et caules, multa habent in diversis speciebus
communia. Semper cauli adhærent. Inferiora, sive petiolata sint, sive
sessilia , semper sunt vaginantia. Caulina superiora amplexicaulia sunt;
floralia tantùm sessilia. Folia caulina sunt sparsa, floralia opposita aut
ver ticillata , ut supra dictum est. Omnia sunt perfectè glabra , in margi-
nibus cartilaginea , plerumquè dentata spinosaque. Rigida persæpè
sunt, præsertlm in parte superiori plantæ. Multùrn inter se forma, divi-
sionibus, præcipuèque nervorum dispositione discrepant. In plerisque
speciebus, foliorum nervi ramosi divergeutesque sunt, nunc pinnati,
nunc palmati. In quibusdam verô, nervi ad extremitatem usque sim-
plices parallelique sunt : quâ dispositione , maximum habent cum foliis
multarum plantarum monocotyledonum similitudinem. Talia autem
folia pro petiolis, cæterarum folii partium abortu valdè auctis , haberi
posse videntur. His enim simillimi sunt petioli Eryngii arriethystini,
et quarumdam aliarum specierum.
F olia , quorum ramosi sunt nervi, nunc integra, nunc lobata, nunc
varié incisa, pinnatifida, palmatave reperiuntur. Nonnunquàm primo
aspectu composita videntur, at semper sunt simplicia. Folia caulina plerumquè
magis quàm radicalia sunt incisa , licet in nonnullis speciebus ,
quæ foliis multifîdis maxime distinguuntur, contrarium observetur.
I Y . F L O R U M D I S P O S I T IO G E N E R A L I S .
Eryngiorum flores semper sunt capitati, sessiles, et involucro poly-
phyllo cincti. Receptaculum commune, cui insident, instructum est
paleis plerumquè rigidissimis , nunc integris , nunc tricuspidatis ,
quarum unaquæque inferiori flosculi parti adnata, ilium basi amplec-
titur. ïnvofucri foliola numéro sunt v ario , diversis in speciebus, et
nonnunquàm basi inter se connata. Foliis floralibus valdè sunt plerumquè
similia , mim'is tantùm incisa. Ferè semper sunt rigida ,
extremitate acuta spinosaque ; capitulo plerumquè longiora. In nonnullis
speciebus tarnen sunt minora, et cum paleis confunduntur. In
E r jn g io ebracteato, cùm minima sint involucri foliola, capitula nuda
videntur.
Capitula persæpè sunt rotunda, alias verb ovoidea, conica, cylin-
dricave; nonnunquàm tarn l o n g a ut pro spicis haberi possint. In
nonnullis speciebus, exempli gratiâ, in E r jn g io campestri, eorum
forma magnitudoque constantes sunt, in aliis verb maturatione semi-
num multum mutantur. Sic in E r jn g io B ourgati, capitula, priùs
rotunda, conica fiunt duploque majora. E r jn g ii usperifolii capitula,
per florescentiam parva ovataque, maturatione seminum oblonga aut
ferè cylindrica evadunt ôctuplbque majora.
Eryngii capitula nunc ut tota planta viridia sunt; nunc amethys-
tino colore gaudent pulcherrimo. Cæruleus iste color, cujus superiöres
plantæ partes semper sunt participes, plerisque communis est speciebus ;
sed m multis valdè est instabilis. Persæpè inter duo ejusdem plantæ
specimina, cæterùm perfectè similia, alter virides fert flores, alter
verb saturatè amethystina. Quænam sint harum difTerentiarum’causæ
statuere difficile certè foret. Calore fortè majore , habitationeque in
solo n a ta li, nonnunquàm Eryngiorum plantæ saturatiorem amethysti-
num induunt colorem; non semper tarnen. Sic E r jn g ium dichotomum
m Horto Plantarum Parisiensi cultum , amethystinos profert flores, dùm
specimina aliæ ejusdem plantæ, à Professore Desfontaines in Mauri-
tamâ le c ta , in ejus saltern herbario illo colore vix ornata sunt.
Eryngiorum flores juxta constantem ordinem evolvuntur. Capitula
terminaha antè lateralia semper explicantur, et in dichotomiis pedunculi