centrales, pro terminalibus,ut supra dictum fuit, habendi, flores gerunt
citiüs explicatos , quam rami laterales ex iisdem dichotomiis orti.
Inter flosculos conträ, uniuscujusque capituli inversus est explications
ordo, et flosculi externi sive inferiores primi explicantur, interni verb
posteriores (i).
V . D E S T R U C T U R A F L O R U M F R U G T U U M Q U E .
Pauca tantiim de flosculorum , seu florum verorum structurädicenda
veniunt, chm, in generis maxime naturalis diversis speciebus, vix inter
se ■ differant. Calyx monophyllus, persistens, tubulosus, parte tubulosä
ovario arcth adhaeret. Hujus calycis tubus plerumquh squamis p a rvis,
pellucidis , aut vesiculis tuberculiformibus obtegitur, quae nihil praeter
membranae exterioris plicaturas ,, duabus laminis nunc adnatis , nunc
sejunctis , esse videntur. Vesiculae, saltern in Eryngio asperifolio
vacuae sunt, v e l, ut accuratiüs loquar, turgidas aere, cujus naturam,
cüm minima sit illius copia , cognoscere non potui. Caeterarum
specierum, quarum calyces vesiculis instruct! su n t, Specimina sicca
tantüm vidi. Corolla est pentapetala, decidua, supera. Petalorum in
medio transversfe inths plicatorum pars superior inferiori longitudina-
lite r , nervo medio , adnectitur; latera libera sunt. Plicatura , seu
simulatus petalorum apex, emarginata est, aut rarihs bifida. Stamina
sunt quinque cum petalis alterna. Filamentorum pars superior, in
juniore flore inflexa, per florescentiam erigitur : antheras fert bilocu-
lares , versatiles, loculis latere dehiscentibus. Styli persistentes ex
umbilico concavo et decern crenato , ovarium coronanti, oriuntur.
Ovarium ipsum calycis tubo adheeret, et minime potest ab illo separari.
Fructus duobus seminibus constat connatis, nulloque communi inte-
gumento, nisi tenuissimo calycis tubo,tectis. Semina caeterhm prorshs
sunt nuda , a u t , si pericarpio involvuntur, tam arete ill! adhserent, ut
ab illo sejungi nequeant. Forma eorum est obovata, hinc plana, inde
(1) Eryngii florum insignis evolutionis ordo speciebus hujus generis non peculiaris est, sedplerisque
plan Lis quarum aggregati sunt flores communis, seu spicati sint, seu racemosi, seu capitati, seu
tandem umbellati. Flosculi, quibus unusquisque constat fasciculus, quo remotibres sunt ab apice,
aut quo exteriores, eb citiüs explicantur. Fasciculi ipsi contra, quo inferiores sunt in plantä, eö serins
explicantur. Utraque lex facile in compositis, umbelliferis cruciferisque plantis observanda est. Priori
praeter Michauxiam strigosam et dipsacum fullonum paucae sunt exceptiones. Posteriori verb plures
occurrunt quarum exemplum sunt- multae Fumarice species.
convexa, carinatave. Externè plus minbs striata sunt, et squamis aut
vesiculis calycinis persistentibus instructa. Laciniis calycis apice coro‘
nantur.
Integumenta propria seminum duo sunt. Exterius crassum, coria-
ceum, utroque marginefibrarum fasciculo incrassatum. Interius fuscum.
est tenueque. Chorda pistillaris d u p lex , in axi fruettis posita el integu-
mento exteriori seminum adnata, ad summa usque semina ascendit,
iliaque in eâ parte ingreditur. Perispermum carnosum, album, ovoi-
d eum , supernè acuminatum, paululùm compressum, striaque longi*
tudinali intùs instructum apice embryonem involvit dicotyledoneum,
inversum, teretiusculum, brevissimum, luteo album. Cotyledones sunt
breves et compressiusculæ. Radix cylindrica est superaque.
V I . E R Y N G IO R U M C U M F AM IL IA U M B E L L IF E R A R U M
A F F IN IT A S .
Postquàm bsec, Studiosiùs forsàn, de structura generali Ëryngiorum
exposui, nunc illam , characteribus præcipuis omnibus, umbellifera-
rum propriè dictarum structuræ simillimam esse ostendere animus est.
Primùm characteres omnes ex organis fructificationis desumpti
umbelliferis communes , Eryngiis non minùs congruunt. Omnibus enim
sunt calyx persistens, ovario adnatus ; corolla supera, pentapetala;
stamina quinque; styli duo persistentes; fructus è seminibus duobus
constans connatis et primo aspectu n ud is, sed tubo calycis tectis ;
perispermum tandem carnosum, embryonem inversum apice invol-
vens. Hoc tantùm peculiare habent E r yn g ia , quôd chorda pistillaris
duplex sit et integumentis utriusque seminis adnata.
Generali florum dispositione, Eryngia minus ab umbelliferis diffe-
runt, quàm primo aspectu viderentur. Capitula etenim florum sunt
umbellulaâ , quarum flosculi pedicellorum abortu sessiles facti sunt.
Umbellarum verb loco , in plerisque Eryngiorum speciebus , adest
dichotomia ramorum , ut facilè p a teb it, si has species conféras cum
■ Astrantiis majore minoreque, in quibus radii umbellarum nonnulli
infra flores , Eryngiorum ad in s tar, ramificantur.
Eryngia tandem umbelliferis aflinia sunt foliis alternis, margine
semper cartilagineis, cauli adhærentibus, plus minùsve vaginantibus et
3