DISSERTATIO BOTANICA,
DE
G L A D I O L O .
$• IE
nfatarum ordinis Naturalis Genera, ob fimilitu-
dinem nimiam, non fine difficultate infigni di-
gnofcuntur, ut Crocus & Galaxia ab Ixia, Ixia a
Gladiolo , Gladiolus ab A ntholyza , Iris a Mo-
RÆA & SlSYRINCHIO 5 MoRiEA a FeRRARIA , WlTSE-
NiA a Dilatride , Dilatris a Wachendorfia. Quo
enim magis affinia fuerint Genera, & quo plures
fpecies Genus contineat, eo major Temper furgit dif-
ficultas eas rite diftingvendi, fique hæ fpecies a loco
& cultura variantes fimul afiumant formas, longe
major evadit hæc ipfa difficultas.
Hæc eft ratio, cur plures harum, inprimis. vero
Ixiæ , Gladioli & A ntholyzæ, fpecies confuderint
Auäores, quibus vivas hafce Enfatas examini accu-
ratiori fubjicere non contigit. Gladiolum itaque ra-
mofum dixerunt plantam, quæ Ixia crocma polyfta-
chya flore luteo , Gladiolum imbricatum, quæ A n-
tholyz/e forlan eft fpecies ; Gladiolum capitatum,
quæ Moræa ; Ixiam africanam, gladt at am & chinen-
Jem, quæ ad Morte as referendæ;| Ixiam alopecuroi-
de am, quæ Gladiolus nobis audit fpicatus\ Ixiam
paniculatum Sc longifloraw, quæ Gladiolus longiflo-
A rus ;