d&b
W
nofcenda eo, quod nulls alias illi adftent arbores,
quodque terra ipfa fuppofita fterilis fit, atque ficut
exufta.
'§• 4 *
S u c c u s arboris, cui omnis deleteria vis ineft,
brunneo-ater, in refinam exficcatur, qus in mare fic
di£fc> Temper eft durior magisque nigra, fere inftar
picis, ac ignis calore liquefcit.
C o lle a io fucci refinofi fumma fiet prudentia, ne
vitae incurrat periculum eum collefturus. Sollicite
igitur linteis obvelanda funt caput, manus & pedes,
ut defendetur totum corpus' non minus ab halitu arboris
quam ftillicidio ejus. Nemo ram prope hanc
arborem accedere audet, ut fuccum ejus manibus, ab-
ripiatj ut itaque fuccus excipiatur, longs arundines
Bambu,: fuperius acuminats inftar hafts jaculatoris,
fumma vi oblique cortici trunci intruduntur, ut in il-
lis exftillet fuccus fangvineus, qui brevi poll conden-
fatur & indurefcit, obfcure rufescens vel nigricans.
Quo pröpius radicem arbor vulneratur, eo efficacius
venenum. Inte dum plures, usque viginti ejusmodi
arundines arbori infixs relinqvuntur per tres vel qvat-
vor dies, ut fuccus in cavo earum colligatur & con-
crefcat. Supremus articulus arundinum tunc reple-
tur fucco, reliqua pars amputatur. •
Succus adhuc recens in baculos vel globulos ef-
formatur & in -arundinum cavis fervatur, dei.n loco
mediocriter calido linteoque fspe decies obvoluto
confcrvantur hi globuli, omni feptimana optime detertergendi
ac mundandi, ne mucore obducantur, vel
exhalando nimium fua de virtute perdant, qus intra
annum mitigatur, intra paucosannos fspe omnino périt.
Ê 5- .
•Maxime horrenda eft hujus arboris v is venenata.
Ex h a litu arboris mox perfentiuntur omnes ar-
tus qvafi congelati nec non fpasmodice affefti. Nemo
igitur ad arborem accedere audet nifi veftimen-
tis bene obvolutis prius brachiis, pedibus, humeris &
capite. Si quis capite denudato fub hac arbore ftare
tentât, capiliurum prefluvium inde patitur, & ex ftillicidio
arboris in corpus depluente, magnopere in-
tumefcit, quod etjam fit ex arbore Rhois toxicoden-
dri. Aer circa hanc arborem adeo eft infeftus, ut a-
ves ipfius ramis infidentes, mortui décidant; cunffa
itaque animalia, qus halitu ejus tafta périrent, folli-
cite hanc arborem évitant, immo aves illam facile non
transvolant. Asfeverat Rumphius, ramos decerptos in
magna arundine Bambu tarn efficaces ac caufticos fibi
fuisfe transmisfos, ut fi manus arundini imponeren-
tur, mox titillarent, eodem fere modo, quo artus
congelati, fi foveantur. Pro certo quoque vendita-
tur, fub hac arbore nullas plantas, frutices, vel gra-
mina crefcere in tota ejus peripheria, immo ne qui-
dém a-d lapidis jaftum, terramque fub ilia fterilem,
fuscam & quafi exuftam esfe.
Halitus igitur arboris vivi imprimis & fuccus
recens maxima pollet vi toxica, qus fuccesfu tempo-
ris fenfim magis magisque debilitatur tandemque périt.
* Fe-
4M