facile dignoscitur, sed specie haud differt. Adsunt enim
specimina intermedia, quoad habitum et indumentum ad
var. cc, quoad foliorum inferiorum formam vero ad var. ß
spectantia; specimina alia liabitu, foliorum indumento et
forma cum var. a exacte congruunt, siliculis autem obo-
vatis obsolete puberulis ad var. ß acceduut. Ov a r i a in
var. ß plerumque pube stellata plus minusve adspersa (ra-
rissima glaberrima), fructu maturescente vero sensim gla-
brescunt, quo fit, ut in uuo eodemque racemo saepe occur-
rant siliculae subincanae, scabriusculae et glaberrimae.
311. ODONTARRHENA. C. A. Meyer. (M.)
R eichexb. pi. crit. t. XC. (sub nomine Alyssi.)— De-
l e s s e r t . Ic. sei. II. t. 38. ( sub nomine Alyssi.) (In
icone utraque, quoad seminum numerum vitiosae.)
Calyx erectiusculus, basi aequalis. Petala indivisa.
Glandulae hypogynae valvariae 4., Fila-
menta libera, intus membranula appendiculata.
Stigma simplex. Silicula supra torum sessilis, sub-
elliptica, compressa, bilocularis, dehiscensj loculis
monospermisj valvulis planis j placentis filiformibus,
inclusis. Funiculi umbilicales, setacei, liberi. Semina
pendula, immarginata vel marginata, laevia.
Fruticuli hurniles; saepissime ramosissimi, dif-
fu s i, pube stellata lepidota incani (in 0. Ma r -
s .c h a l l i a n a , pilis elongatis fasciculatis hirsuti).
Folia parva, integerrima, sparsa, subsessilia. Ra-
cemi terminales, aphylli, saepissime corymboso - fas-
ciculati. Flores ß a v i, parvi. Calyx caducus; se-
palis ante florescentiam apice subimbricatis. Petala
aequalia, caduca, subunguiculata: lamina patente,
subintegerrima j obovata vel orbiculata. Glandula
parva utrinque ad basin filamentorum breviorum.
Filamenta libera, omnia intus squamula aucta (in
0. Be r t o l o n i i breviora ap. ill. Decandolle inap-
Jendiculata). Antherae subrotundae vel ellipticae,
titisi cordatae. Ovarium supra torum sessile, bilo-
cUlare, loculis semper uniovulatis. Inter siliculas
fore innumeras, quas inspeximus, duas tantum in-
venimus loculo altero biovulato, ovulis oppositis.
6asus fortuitus, sane rarissimus et abnormis, argu-
mcntum contra distinctionem generis haud praebet.
Silicula subelliptica vel suborbiculata, apice haud
ejnarginata, utrinque plana, di- (vel abortu mono-)
Sperma, dehiscens. Falvulae plancie, herbaceae, mar-
sine non incrassatae, nervo apicem valvulae non at-
tingente et venis anastomosantibus reticulatae.'' Placentae
filiformes, inclusae. Dissepimentum completion
(rarissirne fenestratum), tenuissimum, hyalinum,
enerve, areolis linearibus parallelis transversalibus
exaratum. Funiculi umbilicales setacei, basi v ix dila-
tati, liberi. Semina pendula, compressa, subelliptica,
immarginata vel marginata; testa subcoriacea, fcr-
i^uginea, laevi. Cotyledoncs elliptico - suborbiculatae,
integerrimae. Radicula rimalis, adscendens.
Hoc genus, praeter loculos siliculae monosper-
mos, differt ab Aly s so valvulis disco haud conve-
xis, siliculis apice integris, nec non funiculis libe-
ris; a P s i l o n em a t e et A u r i n i a filamentis ap-
pendiculatis. A P t i l o t r i c h o et L o b u l a r i a dignoscitur
filamentis appendiculatis, habitu aliisque
notis.