Examinavi cerebrum Simiae capucinae, apellae, radiatae, sabaeae, nic-
titantis, cynomolgi, rhesi et nemestrinae. Uberiorem encephali descriptionem
dare hie supersedeo, de iis tanlum, quae mihi majoris momenti videbantur, fusius
locutus sum; alia vero, quae nullam differentiam saltern manifestiorem mon-
strabant, omisi. Praeterea cerebri leones quorundam mammalium adjeci, quae
raro sese praebent cultro anatomico, v. g. Lemuris, Bradypodis, Leonis, Pho-
cae, Lotoris, Viverrae, Caviae, Castoris, Hystricis, Muris alpini, Didelphidis,
Dasypodis et Myrmecophagae, quorum encephalum in scriptis Zootomicorum
nondum depictum inveni.
Cerebri figurae varia methodo dissecti, quas B. L. in hoc opere depictas
vides, manu consummatissimi pictoris, et dilectissimi Collegae, D. Roux ad
naturam delineatae sunt. Quam accurate vero perfectae fuerint, severae id
submitto cujuscunque censurae, qui laborem sibi sumere yoluerit ectypum
quodlibet cum viyis prototypis conferendi.
H e id e lb e rg a e die X. Mensis Martii. MDCCCXXI.
F. T ie d e m a n n .
EXPLICATIO TABULARUM.
T A B U L A P R I M A .
F i g u r a prima.
aciem superiorem encephali Simiae nemestrinae ostendit. Cerebrum fere ellipticum sulco
longitudinali in bina hemisphaeria dividitur, quibus falx interjecta erat. Utrumque hemi-
sphaerium, uti in homine, lobis tribus distinguions
a. Lobus anterior, paululum acuminatus.
b. Lobus médius.
c. Lobus posterior, cerebellum obtegenS.
d. Pars media cerebelli.
e. Sulcus, quo separatur lobus anterior a medio.
f. Sulcus, quo dirimitur lobus médius a posteriori.
Gyri et sulci longe pauciores et regulariores conspiciuntur quam in cerebro hominis.
Maeandri et convolutiones praeterea in diversis Simiarum speciebus ad eandem fere regulam
compositae observantur; hoc perspicuum est, si compares^cfeïëbrum nemestrinae cum eo
Simiae rhesi, sabaeae et capucinae.
In lobo posteriori sulci pauci tantummodo et parum profundi notantur.
Fi g u r a secunda.
Cerebrum Simiae rhesi :
a. Lobus anterior.
b. Lobus médius.
c. Lobus posterior.
d. Facies superior mediae partis cerebelli.
e. Sulcus, qui dirimit lob um anteriorem et medium.
f. Sulcus, quo separatur lobus médius a posteriori.