Quo majus cerebri nervorumque in omni vita animali momentum est, eo majori etiam studio
hanc historiam oportet prosequi, ne vel in hypotheses audaces evagemur, quae ab experiments
evertantur, out cilra ea subsislamusj quae cerla fid e tenemus, hoc ipsum enim etsi magis venia
dignum, vitium tarnen est.
Haller Elem. Physiol. T. p. 1.
P R A E F A T I O.
C u m multae res in oeconomia animali nequaquam satis adhue explicatae sint,
turn perdifficilis et perobscura quaestio est de strueturaet vita cerebri: quae et ad
agnitionem animi pulcherrima est, et ad exercendam medicinam necessaria. De
hoc Organo valet, quod suo jam tempore Romanorum sapientissimus L. Annaeus
Seneca de scientiarum , artiumque humanarum statu censuit ac pronuntiavit.
„Multuin egerunt, qui ante nos fuerunt, sed non. peregeninl. Multum etiam
„ adhue restat operis, multumque restabit; nec ulli nato post milie Secula prae*
„cludetur occasio, aliquid adhue adjiciendi.“ Idem, credo, mecum pronuntiabunt
de cerebro, qui hujus rei gnari sunt. Est enim, si quod organon dici potest, non-
dum satis cognitum et perspcctum, certe cerebrum tale,, quod tamen ob admi-
rabilem strtteturam et ob insigne in omni vita animali momentum, maxirnam
omnino illustrationem meretur, licet doctissimi et curatissimi omnium aetatum
Anatomiae ac Physiologiae cultores in hoc organo perscrutando magnopere desuda-
verint.
Cerebrum organon praestantissimum et nobilissimum totius animalis oeco-
nomiae esse, animumque in hoc organo sua absolvere munera, jam Plato
Galenus, omnesque fere medici statuerunt. Animus in cerebro sentit, perci-
pit, cogitat, judicat, ratiocinatur et imperat. Id profecto neminem fugit, quum
sive ablata, sive intime laesa encephali substantia, animi facilitates, de. qui-
bus diximus, sive cessant omnino, sive maxime pervertunlur; mentem ergo cum
cerebro mirabile ac singulare commercium habere, necesse est. Quod autem
commercium quomodo peragatur, et qua ratione omnis oeconomia animalis sys