D O
Lotore quae inter 100 et 104.
Nasua 100 104
Caria . - - 133 100
Hystrice - 141 - too
XVIII.
Colliculi optici dicti, pro ratione medullae oblongatae in Homine maximi, in Sirniis
et reliquis a nobis examinatis mammalibus longe minores sunt. Latitudo medullae oblongatae
latitudini maximae colliculorum opticorum ita comparari potest
in Homine ut *oo
- Simia capucina - 100
sabaea - 100
rlieso - 100
- . - nemestrina - 100
Inter magnitudinem corporum geniculatorum atque earn nervorum opticorum et ocu-
lorum ratio directa intercedil.
XIX.
Corpus callosum tam per se spectatum quam ad longitudinem cerebri relatum in
Homine maximum est. Longitudo hujus corporis ad earn cerebri est
ine ut sunt 100 ad 314
cynomolgo 100 317
capucina 100 335
sabaea 100 336
nemestrina 100 338
100
XX.
346
Septum lucidum ex duabus laminis parallelis medullaribus, tenuibus et mollibus
consistens, quae a cruribus fornicis anterioribus versus inferiorem corporis callosi partem
ascendunt, eo majus est, quo longius ampliusque observatur corpus callosum, ideoque
in Homine maximum, in Simiis et Feris minus, tandem in Gliribus et Edentatis mi-
nimum occurrit.
XXI.
Crenae vel sulci, quae in margine anteriore finis obtusi pedis hippocampi majoris
occurrunt, et quae buic parti tanquam figuram digitorum pedis tribuunt, Homini peculiares
esse videntur. In cerebro Simiarum, Ferarum et Glirium processus digitatos non
vidi. Ceterum pedes hippocampi seu processus cerebri latérales relati ad massam cerebri
et medullae oblongatae in bestiarum Celebris longe majores sunt quam in Homine, uti
jam monuit Celeber Treviranus.
XXII.
Pedes hippocampi minores vel ungues, vel calcaria avis, quae a posteriore corporis
callosi margine tanquam processus duo medullares proficiseuntur, inque fundo cornu
posterioris plicas graciles et retroflexas formant, in cerebro Simiarum desunt; nec in cerebro
aliorum a me examinatorum mammalium occurrunt ; Homini ergo proprii sunt.
XXIII.
Eminentia candicans encepbali Simiarum non duplex uti in Homine, sed simplex con-
spicitur. In ceteris mammalibus, saltern in iis, quorum cerebrum perlustravimus, pari
modo eminentiam candicantem simplicem vidimus.
XXIV.
Lapilli in conario Simiarum non occurrunt, nam in omnibus a me examinatis Simiarum
cerebris, ne ullum quidem acervuli vestigium in substantia conarii detexi; et in reliquis
mammalibus, in quorum cerebrum inquisivimus, defuerunt.
XXV.
Effatum quorundam anatomiae cultorum, corpora quadrigemina eo majora esse, quo
bestiae magis ab humana recedunt forma, minime verum est. Ilia corpora in Homine
relata ad massam cerebri proprie dicti minora, ad latitudinem vero medullae oblongatae
majora sunt, quam in Simiis ceterisque mammalibus. Inter latitudinem medullae et latitudinem
maximam corporum quadrigeminorum eadem intercedit ratio
Homine quae inter 100 et 126
Simia capucina ' ioo; - 120
- sabaea 100 114-
i cynomolgo '100' - loo
rheso 100* - loo
nemestrina 100' 96
Lemure io 5 ■ too
Braclypode 112 100
Cavia 112 100
Hystrice 1 13 . 100
Lotore 114 100
Phoca 1 15 100
Nasua 119 100
Leone i 33 100