llllPSIlfll
m
temate neryeo adininistretur et regatur, non facile expeditu atque explicatu est.
Haec res densa et quasi inpenetrabili caligine tecta ab omni aevo torsit ingénia
Philosopborum ac Meclicorum, qui tarnen post multos et seriös lucubrationum
conatus nihil certi et indubitati, sed meras tantummodo hypotheses proposuerunt
non ex rationibus certis et evidentibus, sed ex conjecturis et opinionibus deductas
uti facile patebit examinanti varia eorundem systemata.
Quidquid certi et perspicui adhuc de structura et vita cerebri ejus-
que relatione ad functiones corporis atque animi innotuit, praecipue Anato-
miae et Physiologiae comparatae debemus. Veritas hujus asserti ab omnibus
fere Anatomiae et Physiologiae cultoribus agnoscitur. Pauci tantum, quorum
judicium vel malevolentia atque livore perturbatum est, vel ignorantia
cum summa stoliditate conjuncta impeditur, lxanc veritatem respuunt In-
vestigationes Zootomicae cerebri et nervorum a viris maximi nominis institu-
tae sunt permultae, ex quibus intelligitur : Systema nerveum in animalium
Serie ad unum quemdam, eumque genericum typum conformatum esse, et as-
cendendo ab imperfectis animalibus ad perfectiora et ad hominem usque hoc
systema novarum partium appositione et contextu sensim augeri, parique gradu
ad praestantiores et nobiliores usus evectum et comparatum esse.
Numerus organorum sensuum in animalium Serie ab infimis ad superiora
increscit, et pari modo encephalus magis complicatus ac evolutus conspicitur.
Sunt quidem animalia, quae aut visu, aut auditu, aut olfactu praevalent;
omnibus autem sensibus communiter complexis, homo caetera antecellit animalia;
atque etiam separatim consideratis, si non quoad aciem saltern quoad
judicium differentiarum sensibilium superat. Ita quoque cerebrum hominis
in evolutione et conformatione partium longe antecellit cerebro bestiarum.
Celeberrimus Soemmerring dogma proposuit: encephalum hominis ratione habita
ad nervorum molem inde provenientium majorem esse, quam in alio
animali, quod omni jure suffragium tulit clarissimorum virorum de ence-
phalotomia bene meritorum, et quod etiam nostris investigationibus com-
probatur. Homo praeterea maximo cerebro pro mole medullae spinalis,
pyramidum, olivarium, cerebelli et corporum bigeminorum gaudet. Prae-
stantia ergo et virtutes cerebri humani peculiares a majori massa substantiae
medullaris in hemisphaeriis accumulatae pendere videntur. In mammalibus
eamdem fere cerebri constructionem ac in homine observamus sed lonee minus
in eo Volumen substantiae medullaris invenimus. Certum denique est, quo
gradu bruta animae facultatibus, sagacitate et docilitate ad hominem accedunt, eo
etiam ipsorum cerebrum tarn magnitudine ad rationem nervorum et medullae
spinalis, quam architectura praestantiori eminere.
En'cephalus hominis numerosissimis gyris ac sulcis notatus conspicitur,
cerebellumque in maximum numerum ramorum, surculorum et foliorum di-
visUm observatur. Superficies cerebri et cerebelli in maeandroSy gyros, con-
volutiones et sulcos. ideo ducta videtur, ut hoc modo vasa arteriosa per mul-
tiplices inllexus et serpentinos reptatus facilius ineant massam cerebralem,
eique materiam nutrientem ab organis vitae vegetativa© vel automaticae pro-
düctam, ad exercendas functiones pernecessariam, indesinenter sübministrent.
Inde sequitur: neminem infitias ire posse, existere quandam relatio-
nem inter structuram cerebri et animae . facultates. Cognitio autem functio--
num cerebri ejusque partium capi vix ac ne vix quidem potest ullaf-'nisi
tota systematis nervei fabrica in regno animali perspecta, et accurata com-
paratio inter structuram cerebri et phaenomena psycbica instituta est. Decet
ergo Medicum, qui Physiologiam sensuum internorum profiteri sibi proposuit,
structuram cerebri penitiorem in diversis animalium classibus, ordinibus, ge-
neribus et speciebus rimari, pliaenomenaque cerebri vivi, quoad fieri licet,
eruere.
Per tres annos occasione opportunissima, animalium rariorum fabricam
examinandi, gavisus sum, animalia enim, quae in vivario beati Garoli, Magni
Ducis Badarum, perierunt, Clementissimi Principis jussu ad nostrum Theatrum
anatomicum mittebantur, ut eorum structuram accurate perscrutarer.
Operam praecipue adhibui cognoscendae structurae encephali, et me non
inutilem laborem suscepturum arbitratus sum, si cerebrum simiarum paulo
accuratius lustrarem, quam in scriptis Anatomicorum tractatum inveni. De-
sunt praetefea bonae icones cerebri simiarum, illae nempe, quas Perault,
Tyson et Blumenbach dederunt, nimis rüdes et mancae sunt. In con-
scribendo hoc opusculo id in primis propositum habui, ut differentias, quae
inter cerebrum hominis et illud simiarum occurrant, exponerem, sunt enim non
nulli Naturae scrutatores, Tyson Comes a Buffon, aliique, qui differentias
plane negaverunt. Quae si erui possint, tune omni jure Conludere
fas est, in iis causam quaerendam esse, cur homo in functionibus sensi-
tivis a simiis discrepet.