Alterum illud in promtu erat 5 ftec vero omPem, quam Concupiveram,
cujusque capacissima esse materia videbatur, utilitatem promittebat, neque
alacri eo animi vjgore perfici poterät, ;qui magnaemolis operi par esset. Dici
enim non potest, üt alia innumera taceam: impedimenta, quantum mole-
§tiae, immo taedii secüm ferat, in centies explorata centies redire; quaö
plus minus operose parata sunt depingete, depictis sights inscribere, dein
aeri incidendis intenta cura invigilare, incisa iterum iterumque eorrigere
et emendare, porro ad iconum excudendarum Opus regendum frequenter
adstare, excusa passim coloribus exstruere, praeterea explicatione illustrare,
postremum quae sub typography prelo sudant multöties ab erratis
expurgare, atque ita non dies no'ctesqüe solum, ;sed integros menses et
eontinuos annos iisdem, rebus imtnorari.
Alterum vero, quod inagis probandum videbatur, minus expeditum se
praebuit, utpote librorum rerumque natur-alium multiplicem apparatum
efflagitans. EnimVero solis libris consufendis non erat acquiescendum.
Siquidem hisce, cum pace summorum virorum dixerim, ad nostriargu-
menti res plurimum in utramque partem disputätur , de omnibus quaeritur,
certi parum affirinatur. Igitur.ut a fonitibüs potius haürirem, quam rivu-
los consectarer, illam mihi legem positam esse intellexi, ut ipsam ante omnia
naturam adirem, atque ideo ex hac nostra exoticarum quarumlibet rer um
penuria, priusquam de commentariis in lucem edendis aliquid statue-
rem, ad inclytos atque locupletissimos historiae naturalis aliarum regio-
nem thesauros me conferrem.
Quae, qüoniam ad incertam futuri temporis oppprtunitatem erant ab-
leganda,. interea opus nostrum ita adfinem perducendum putavi, ut, sui
quodammodo juris, neque necessaria parte orbum, neque veluti disjectis
membris difforme esisef. Quod, quantum per aequabilitatem uni verso li-
■ bro servandam licuit, pleniöre paullo figurarum interpretatione, interca-
latis passim observationibus et prae ceteris frequente affiniumvel mutuo
«ese illustrantinm, locorum citatione mihi videor effecisse.
Hisce interim utere, quasi commentariis diffusioribus carere debuis-
,sent. JNec'plura. Vale!' \: . ■ ni ,•
Scrib. Vilnaey postridie Idus Julias 1821.
L . H. B o j a n vs.
E X P L IC A T IO T A B U L A E PR IM A E.
F I G U R A 1.
T estudo europaea, m a s , a latere; pedibus paullo attractis, cauda in latusßexa et sub testa,
ut solet hoc extremitatum situ, latente.
Caput protrudi incipiens, quale exploraturum emittitur. Circa illud redundans, rugosa colli
cutis, praeputii vaginae instar, retrahendo projiciendoque capiti ita circumposita, ut non nisi
penitus ■ demum evoluto atque porrecto capite, in aequum, laxius- tarnen, involucrum colli
extendatur.
Testarum hiatus anterior, ad caput emittendum, di duct US] anteriore sterni dimidio, quantum
commode fieri potest, a testa dorsali dimoto. A d quern testarum motum intelligendum
cf. Tab. II. f ig .4. e t5., ubi ad suturae articularis locum, quae media inter cedit sterni anterius
dimidium inter et posterius, (sigl. 3 et 4.) ulterior hujus rei explicatio injicitur. Kide etiam
Tab. VI. fig. 16. sub explic. fin.
Ceterum mar go sterni adparet subacufUs, ejusque Jades inferior leviter sintiata.
Cauda, qualis porrecta comparet, punctis iudicata; ut ejus justa longitudo et cloacae ostium,
ab extrema testa mari, quam feminae, paullo remotius, innote scant.
Pedum anteriorUm digiti quinque, posteriorum quatuor. Palmata vero pedum conditio, hoc
positu, minus evidens et ad nostrum propositum parum faciens. Ne tarnen et hanc notam pror-
sus neglexisse videar, alio loco earn, in posterum, subjungam. Interim haec sufficient, ad spe-
ciem, quam nostris disquisitionibus elegimus, declarandam et ad solvendam forte dissentientem
auctorum quaestionem, utrum EUt a r ia , quae dibitUr, testudo, a nostra europaea, diversa sit
habenda. Quam litem meam facere, non hujus loci este putavi:
F I G U R A 2 .
Testa ventralis, sell sternum, e testudine femina, a latere; scutellis cornels remotis, ut
nudum habeas merum os.
Si maris sterno comparatur, grandiiis illud, crassius, margine obtusiore, facie inferiore
paulo gibba.
L . Dimidium anterius, seu pars pectöralis sterni.
M. Dimidium posterius, seu sterni pars abdominalis.
I . 2.7. Cardo masculus, excipieudus cardiue femina testae dorsalis; videfigg. 3. et 5Ä 'litt.*Si Tab. II.
1. Processus anterior cardinis masculi.
2. Processus posterior. Uterque exasperatus, ligamenti cardinis insertioni aptatus; cujus structur
e memorabilis brevis descriptio ad fig. 19. Tab. VIII. adjecta est.
7. Incisura lateralis cardinis; motui utriusque dimidii vsterni favens. cf. fig. 1. et Tab. VI. fig. 16.
8. Jugum a media parte pectorali sterni eminens cf. fig. 5. \Tab. II. not. 8.
I I . 1 1 .... Sulci, ossibus impressi, sive scutellorum corneorum coeunlium vestigia.
12 .1 2 .... Suturae, quibus nectuntur singula sterni ossa. .