L e c t o r i s a l u t e m !
I k ovis domesticae anatome, ptures retro annos, raultum studii atque
laboris collocanti mi hi, cum delineatis iconibus jam ad sexcentesimam, et
quod excurrit, paginam accedens, opus elaborandum centum tabulas facile
superaturum intelligeremj subiit demum animadversio, tantae molitioni
absolvendae tenues privati hominis res impares futuras.
Igitur propositum, quodtamdiu in sinu foveram, vel plane abjicien-
dum, atque adeo a me ipso desciscendum, vel, quid in compendio rerum
demonstrandarum forte reperiundo et in bonarum artium fautoribus, ad
jnstitutum nostrum perficiendum, spei reliquum esset, explorandum vi-
debatur.
Arrisit periculo tali faciendo atque ex usu ediscendis illis, quae la-
banli nostro incoepto succurrere possent, minoris apparatus argumentum.
.Scilicet existimabam, tempestivum, in ancipiti re, consilium in arena esse
capiendum.
Et quoniam dudum perspexeram qilanti ponderis zootomici esset
Amphibiorum uni versa structura, ex hoc animalium genere, Testudinem
.europaeam nostris disquisitionibus, prae ceteris, eligendam putavi; utpo-
te parabilem, pro re nata, eacopia, quae abstrusioris indaginis partium
iteratam explorationem admitteret.
Neque enim eos imitandos censui, qui rarissima quaelibet, vel, incu-
riosi suorum, sola peregrina exquirentes, omnem suam, quantumvis mi-
rabilem, solertiam in hisce describendis terunt, atque, dum speciosa et
novitatis plena docent, sed quaesuspensa tantum manu attigisse licet, fu-
gaci magis gloriolae, quam doctrinae firmamento pröspiciunt.