Ceterum, iconum editionè absoluta, Commentarius, in testudinis
fabricam, perpetuus operi.finem imponet.
Interim tabulis sua explicatio, eaque paullo diffusior, adjieienda
erat, singuli videlicet fasciculi ut protinus in usum verti atque, si fatis
adversis filum abrumperetur, reliquorum auxilio quadantenus possent
carere.
En tibi primum missum! cui, praeter ossiurn figuras, quaedam tabulae
insuper e musculorum serie addendae videbantur; quippe quibus
adjuvantibus sequentium tenorem aliqua conjectura praecipere posses.
Reliqua, Deo favente, singulorum annorum intervallis vulganda
curabo. Interea vale, nobisque et nostris coeptis fave!
Dabam Vilnae kal. Mart. 1819,
Q uod superiore praefatione spoponderam, fore ut binos, qui vulgandi
restabant, fasciculos testudinis fabriCam illustrantes, interjectis singulorum
spatiis annorum publici juris facerem, id, quoniam interim intellexi loco-
rum distantiam et commercii librorum ambages, adeo brevi intervallo se-
paratim edendis, nimio esse obstaculo, meliusque Tuo commodo provisum
iri, si quae dividenda primum videbantur, in unum missum colligerem,
conjunctim nunc Tibi, Lector studiose, praesto.
In quibus absolvCndis utrum eruditorum exspectationi satisfecerim,
esto apud aequos dijudicatio. Equidem, qui religiose omnia tractavi, nullius
mihi conscius incuriae, arbitri vel severioris sententiam non anxie exti-
mescendamesseconfido,. Nequeenim loci, inelegantioreartium cultu etiam-
nunc paullo rudioris, inopia peritorum diversissimi generis artificum, nec
sumptibus omni aestimatiöne et omni lucro, vix unquam redundando, pro-
fecto majoribus, neque temporum denique literarum studiis plurimum obstante
iniquitate, ab opere, omni qua inceperam industria perficiendo, po-
tui absterreri. Atque quidem assiduam diligentiam non minus in illis rebus
posui, quae novitatis aliqua commendatione eminebant, vel, pro sua natura,
majoris curae in ipsis eruendis adhibitae documenta datura polliceban-
tur; sed pari studio ea sum prosecutus, quae compendii causa magna parte
omittenda er ant, nec speciatim ornari, sed, veluti accessoria, transeundo
et, ut intra justos limites me continerem, non nisi brevissimis verbis indi-
canda videbantur.
Quare erit fortasse nonnunquam cum ii, qui nostras hasce Tabulas ad-
ibunt, non sentient, paucas illas lineas, earn tenuem explanationis pagcllam
tanto nobis temporis atque operae impendio stetisse. Quodsi vero alii, diffi-
cultatum quae hujuscemodiconatuspremunt probe gnari et inter eos passim
-altioris subsellii viri, benigne de me meoque opere judicent, hanc solicit!
labor is ■ gratissimam laudem eorum humanitati acceptam referre, neque tarnen
ideo mihi memetipsum ubique satisfecisse, profiteor.
Reliquum nunie., ut, commentariis adjectis, operi colophonem impo-
nam. ! Quod duplici modo perfici poterat: vel ita, ut, missis aliis, non
nisi europaeae testudinis fabricam singillatim, per varia corporis systemata,
ordine percenseremj vel, jut omneni testudinum familiam amplexus, uni-
versam aliquam Chelonographiam tentarem eamque perpétua et mutua ali—
orum quorumcunque animantium comparatione illustrarem.