Proximum ineundi laboris erat, ut e vauiae aetatis auctoribus, Coiter,
Perrault, Caldesi, Gottwald, Duverney, Plumier, Hewson, Schneider,
Wiedemann, Scarpa, Cuvier, Meckel, Ulrich aliisque, quorum
nomina intestudinumfabricaillustranda inclaruere, duces circumspicerem.
Quos vero omnes cel. viros, suo quoslibet loco lâudandos, vario et a
nostro consilio haud parum deflectente tramite incedentes vidi.
Quare, ne in diversa plane traherer, aliorum vestigia minus, quam
ipsam naturam sequi, atque omne opus solis observationibus nostris, iisque
repetita intentaque investigatione confirmatis, superstruere constitui.
Neque tamen genio nimium quidquâm induisisse et ab omni magistro,
qui in hisce tenebris facem praeferret atque certiore manu dueeret erran-
tem, plane abhorruisse, velim videri.
Quorum potius institutorum, intabulis anatomicisperficiendis ex omni
reliquorum agmine unice eminentium, très, quatuorve habui; immo ultra
expetivi* Summum nempe Eustachium, qui viam quondam aperuitj Bern.
-S.Æbinum, anatomicorum illud sidus, quo, quid in graviore argumento
anatomico , digno penitus atque decoro modo absolvendo, humanae vires
assequi valeant, stupendo et penitus incomparabili de sceleto et musculis
humani corporis opere, demonstratum habemus ; Petrum Camper deindej
virum benigna föecundi ac elegantis ingenii vena plenum et prouti in ana-
tomicis versatissimum, ita in arte pictoria mirum quiddam exercitatum;
Samuelem Th. Soemmering demum, in arduis atque -absconditis inde a
fonte perscrutandis indefessum, studiosum magnorum documentorum et
justum aestimatorem, novum tarnen ubicunque et, in perfieiendis summis,
ingeniosissimum atque dexterrimuiü.
Quos igitur artis magistros tanto ambre amplexus, adeoque pio stu-i
dio sum prosecutus, ut quidquid a me, praeter eorum auctoritatem, factum
esset, id neglectum fuisse arbiträrer.
Qubdsi effecero tandem, ut in opere nostro tantorum praeceptorum
ingenium aliquantulum spirare atque passim ad eorum perfectionem, vel
e longinquo me accessisse dicasj omne illud, quidquid absolutionis erit,
praeclaris majorum exemplis deberi, lubenter concedam.
Habes jam, Lector benevole, universam instituti nostri rationem;
âccipe nunc, qualis in opere tractando, tibique tradendo, modus tenendus
videbatur.
Igitur, quae sectionibus, frequenter et vel maxime attento animo in-
stitutis, e testudinis europaeae fabrica mihi erant perspecta, ea mox ad
naturam ipsemet delineavf vel depinxi. Eaque ad archetypos, sub oculis
nostris aeri incisa sunt, vel, quae restant, incidentur; quantum fieri potest
adcurate ac nitide, absque omni tamen peregrini splendoris apparatu.
In qua re perficienda, id curae potissimum habui, ut,, superfluis
quibuslibet procul habitis, compendio iconum studerem, ita tamen, ne
aliquid ad congruum decorem, vel ad plenam rerum cognitionem ne-
cessarii, desideraretur.
Ideoque lineares passim figuras umbratis interposuiy quae jus to mi-
nutiora erant, ea proportione aucta exhibui et, ne siglorum mole obfu-
scarentur singula, repetitis iisdem figuris, quibus notarum pars adscribi
poterat, elfeci. Quodsi in hac re paullo largior justo tibi viderer, hoc
ideO factum esse puta, ut in commentariis adjiciendis, sine obscuritate,
minus verbosus esse possem.
Jam vero etiam, quantum licuit, indicandis partibus iisdem, eadem
-fiigla ubique addixi atque sollicitus fui, ut figurae apte se exciperent et,
per universum opus communi aliquo vinculo cohaerentes, mutuo sese
illustrarent.
Qui rerum concentus, quo minus dividatur, aliorum auctorum icônes
nec exscripsi, neque, ut ingenue fatear, earum inveni, quae idoneae
vel dignae visae essent, ut nobis admitterentur.
Cunctas igitur habebis nostras, omniumque corporis systematical}
tribus tamen fasciculis distributas, quorum primus ossa cum potioribus
ligamen tis} secundus vero m u s cu lo s , n e r v o s et vasa} tertius
demum v is c e r a complectetur.
Qua, per fasciculos, divisione et publico commodo et operis corre-
clioni atque elegantiae non parum consuluisse, illudque cum primismihi
videor impetrasse, ne tabularum, prelo submittendarum, copia simul
affluens, operarios nimis praecipitaret, mihique, aliis negotiis publicis
implicito, invigilandi occasionem praeriperet.