P R A E FAT I 0.
Ut regionum imperii Russici maxime distantium rationes physicae propius disquirantur, expe-
ditiones, quae ad augend as scientias spectant, A u g u s t i s s i m o j i s s i instituiintur; sic etiam even I urn
est, ut navis Seniavin rebus necessariis ornata atque ins trucia, sub gubernatione na varchi Fri-
deriei Lütke vexilla cirea orbem ferre eligeretur.
Fructibus expedition» hujus, spat io annorum 1826—1829 feliciter exsecutae, divulgatis, pars
alia, quae de plantis submarinis iu itinere observatis fusius agit, adjumento C/ESARIS AUGUSTI
amplissimo in aspectum lucemque protrahitur; quod, quum tantum intercessioue atque auctorifate
praesidis supremi instructionis publicae impertitum sit: D. excellentissimum atque nobilissimum ab
Uwarow, propositis cunctis, quae in artibus versantur, rebus utilibus tutelam certissimam Iargien-
tem, non exigua cum verecundia heic nominare decet.
Uonge plurima operis pars stirpibus marinis Rossicis dilucidami is destinata, inter omnes reliquas
justo minus indagatis, licet multae ear urn magnitudine gigantea, forma insolita, coloribus splendi-
dissimis, ut raritatem et novitatem praetermittamus, satis excellant. Messis Algarum marinarum
ex insulis Sitcha et Unalaschka, inprimis autem e portu St. Petri et Pauli reportata, potissimum a
beato Henrico Mertens collecta et series notabilis iconum, quibus perlieicndis Iocis natalibus ipsis
operatus fuit Alexander Postels, alter expeditionis comes, fundamenta operis proprii, en tandem
absoluti, praestitere. Ex observationibus institutis, bane materiam tangent ihus D. Mertens fragmenta
nonnulla literis patri, celeberrimo Germanorum Algologo, tradidit, anno 1829 publicata, quae igitur
cum a praesentibus separari nequeunt, prodromum tamquam exceptum iri praestolamur. Accessit
his praeterea fasciculus Algarum quidem tenuis, at satis aureus, quas beatus Kastalsky, comes navis
Moller, iisdem simul annis ad oras turn insularum Sitcha et Unalaschka, turn peninsulae Aliaska et
Kamtschatka sibi conciliavit; supellex quae profecto omnis, quum non unicuique Corinthum is (am
adire permissum sit, eximium decus collectionum ditissimarum Academiae Scientiarum Petropo-
litanae cflicil, sine cujus igitur subsidiis, ut plane intelligimus, numquam commentarium hunc ex-
arare potuissemus.
Scripsimus S t . P etropoli
Idibus Septembris MDCCCXL. AUCTORES.