4 4
XV. TERMINALIA. XVI. PSYLLOCARPUS.
Habitat in editis montis Serra de Araracoara ad fluvium Japura; Provinciae flum. nigri.
Floret Januario. lj ■
Catappa Rumph., Panibouca Aiibl., Pamea Aubl., Chuncoa Juss. ( Gimbernatia flor. peruv.),
Badamia, Myrobalanus et * Catappa Gaertn., omnia in unum antiquiore Linnaei nomine Termi-
nalia vocandum genus coërcencfa esse existimamus. Habitus florisque structura omnibus plane
conformes et fructus quoque non multo magis inter se differunt, quam drupae carnosae Amygdali
Persicae a siccis illis Am. communis recedunt.
XYI. PSYLLOCARPUS. t-
TETRANDRLA Monogynia, Linn. Syst. Sex. Familia: RUBIACEÆ Juss.
CHARACTER D IF FE R EN T IA L IS .
Calyx octofidus, laciniis duabus multo longioribus. Corolla infundibuliformis,
fauce barbata, limbo quadripartito. Stamina quatuor inclusa. Stylus brevissimus,
stigmate clavato. Capsula biloculari's, bivalvis, loculis monospermis. Semina peltata,
chartacea, compressa.
CHARACTER NATURALIS.
Calyx ovario adnatus, persistens, limbo octofido, laciniis subulatis, duabus oppo-
sitis quadruplo longioribus linearibus acutis patentibus, reliqüis brevissimis. Corolla
supera, infundibuliformis, tubo cylindrico, intus, praesertim faucem versus, barbato,
limbo quadripartito, laciniis aequalibus ovato - triangularibus acutiusculis erecto - patentibus.
Stamina quatuor, tubo corollae basin versus inserta, inclusa. F ilamenta bre-
vissima, vix distincta. Antherae oblongae, dorso parum supra basin affixae, bilocu-
lares, antice longitudinaliter déhiscentes. Pollen minutissimum, oblongum. Ovarium
inferum, subglobosum, biloculare, loculis monospermis. StYLUs , cylindricus,, erectus,
inclusus, brevissimus. Stigma clavato - incrassatum, emarginato - bilobum. Capsula ca-
lycis persistentis dentibus coronata, compressa, bilocularis, loculis monospermis, bivalvis,
apice dehiscehs. Dissepimentum membranaceum, valvulis parallelum. Semen solitarium
in quovis loculamento, dissepimenti centro affixum, peltatum, orbiculari-compressum,
margine subchartaceum et quasi alatum, in medio ad hilum convexum. Testa simplex,
chartacea. Albumen tenue, aequabile. .E mbryo intrarius, orthotropus, rectus, radicula
tenui cylindripa, cotyledonibus orbicularibus seu spathulatis plane sibi incumbentibus.
Genus Borreriae M e y e r flo r . E s sec/, p. TQ. tab.' 1. affine, attamen dissepimento
completo et a valvulis secedente seminibusque alatis peltatis distinctum.
H a b it u s . Frutices parvi, ramosi, ramis virgatis scopariis, plerumque quadrangu-
laribus, foliis verticillatis linearibus vel subulatis , stipulis ciliat’o - setosis cum petiolis
vaginato- connatis. Flores versus apicem ramulorum axillares vel terminales, sessiles,
subverticillati, coerulei.