1 53 XL VI. LA CIST EM A.
4. L . Berterianum R. S ., foliis lanceolato-ellipticis acuminatis obsolete serratis utrinque gla-
bris, stylo basi simplici, stigmatibus tribus iterum divisis (P)
Roem. et Schult. Mont, ad Vol. I. S yst. Feget, p. 66. — L . alterum, Sprengel S yst.
Ve get. I. p. 124.
Crescit in insula S. Domingi. b
OBSERVATIO. Ürticacearum ordo, qualis ab auctoribus traditur, vegetàbilia complectitur tara
divërsae indolis ut rite in plures distinctas familias dispesci possit, quarum numerum, LACISTE-
MEAS constituendo, dum augeamus non vano rerum novarum studio commoti sed in ipsius naturae
obsequium egisse nobis videmur. Hujus vero familiae e Lacistema et Syzyganthera Pav.
Ruiz sive Didymandra FVüld. compositae, cardo in eo versatur, quod perianthii distinctae formae
adsint, licet inflorescentia amentacea inferiorum ordinum apetalorùm affinitatem prodat. Ita igitur
Piperaceas, (plantas omnino dicotyledoneas neque ab Urticeis longe distantes), Ulraaceas, Artocar-
peas, Urticeas proprie sic dictas et Lacistemeas in ordinem, seu , si malis, classèm disponendo
diversarum notas ex inflorescentiae perianthiique diversa evolutione, universi ordinis autem charac-
terem ex embryonis situ inverso haurimus 5 albuminis praesentiam vel absentiam uti ipsarum coty-
ledonum indolem minoris momenti facientes, quia aliis, e. g. Pouroumae A u b lalbumen nullura
et cotyledones crassas amygdalinas, aliis, uti Urticae, albumen magnum et cotyledones planas
foliaceas, aliis, uti Celtidi, albumen tenue et cotyledones contortuplicatas esse compertum habeamus.
Subit vero nobis Lacistematis flores examinantibus aliorum quoque ordimun et familiarum imago;
ita enim Am’entaceae quoad inflorescentiam, Chlorantheae quoad filamenti structuram, Samydeae
quoad fructum miro modo similem conveniunt, quarum postremae praeterea staminum monadel-
phia disci carnosi in fundo floris Lacistematis observandi altiorem evolutionem quodammodo
indigitant.