XXVI. ARISTOLOCHIA. 7 7
bi den ta ta, dentibus acutis. Ovarium sulcato-tortum, glabrum. Stigma sexlobum, lobis brevissi-
mis rotundatis.
Habitat in interioribus Provinciae Minas Geräes, locis calidis.
Floret Septembri. 2J..
Species hic desc riptae, A. gai.rata et cymbifera , caule volubili, foliis stipulisque cordatis aut
reniformibus in ter se conveniunt atque cum aliis tribus affinibus mox memorandis ob perianthii
structuram, magnitudinem e t colorem in sectionem coercentur peculiarem, characteres sat conspi-
cuos exhibentem. Est enim omnibus perianthium insignis magnitudinis, obscure fusco-vel atro-
purpureo - variegatum, cujus tubus obovatus vel ventriculum humanum referens infra apicem in
limbum est apertus e basi tubulosa bilabiatum. Hujus vero labium superius ratione insertionis floris
appellamus processum canaliculatum angustüm variae magnitudinis, inferius laminam e basi cana-
liculata angustata vel cymbiformi extensam, labelliformem, explanatam et patentem.
Sunt vero hae species sequentes :
A. LABiosA, volubilis, g lab ra ; foliis stipulisque reniformibus obtusis , perianthii tubo obovato,
limbo basi cylindrico b ilabiato, labio superiore lanceolate recto abbreviate, inferiore quadruplo
longiore e basi inflata cymbiformi in laminam transverse ellipticam emarginatam extenso.
A . labiosa, Edwards Botan. R egister tab. 689. (excl. synon.)
A. Brasiliens!s, volubilis, glabra ; foliis cordiformibus, perianthii tubo obovato, limbo basi
cylindrico bilabiato, labio superiore elongate lanceolato acutiusculo canaliculate, inferiore subbre-
viore e basi lineari canaliculata in laminam transverse oblongam subbilobam extenso.
A. ringens, L ink et Otto Abbild, auserlesener Gewächse etc. 1. p. 33. tab. 13. {excl.
synon.")
Ambuiaembô, Marcgrav. Bras. p. 2Ô0. (ed. 16580 c- icône.
A. ringens, volubilis, glabra ; foliis suborbiculari-reniformibus, perianthii tubo obovato - globoso,
limbi basi cylindrici bilabiati labio superiore elongato lanceolato acuto complicato, inferiore bre-
viore e basi lineari spathulato integerrimo.
A. ringens, Fahl symb. 11. p. 94» tab. 47. IVilld. spec, plant. IF . p. 155. (excl. syn. Marc-
gravii.)
A. Gi g ante a nostra habitu optime cum praecedentibus conveniens transitum ad reliquas species
unilabiatas praebere v id e tu r, cum in ea perianthii limbus in g en s, quasi e duobus labiis connatis
in cordis figuram se extendat.
4. ARISTOLOCHIA cynanchifolia. t t«i>. li.
A. volubilis, glabra; foliis ex ovato elongato-triangularibus -profunde cordatis sinu
subquadrato, lobis rotundatis subtus glaucis, pedunculis unifloris, corollae tubo obovato,
limbo e basi cylindrica unilabiato, labio cordato elongato - deltoideo acuminatissimo
serrulato.
Caulis volubilis, scandens, uti reliquae partes g lab e r, sulcatus, hinc inde to rtu s , tenuis.
Folia alterna, petiolata, ex ovato elongato - triangularia, acuta, basi profunde cordata, sinu subqua-
20