XLIV. V O C HY S IA. 1.43
Specimina, quae in herbario cl. S e llo w vidimus, ex arbore vel juniore aut depâuperata, vel
camporum incendiis aut pecoris depastione mutilata decerpta videbantur.
ß) macrostachya , foliis quaternis oblongis vel obovato - oblongis, racemo terminali solitario
composite longissime attenuate, calcari sursum flexo.
In speoimine, quod examinavimus, a cl. S e llo w lecto flores nondum aperti ideoque solito minores
sunt. Racemus fere pedalis longe atténuâtes, flores plurimi subverticillati.
y) hexaphylla, foliis quaternis vel senis lineari - oblongis basin versus longissime attenuatis,
racemo terminali longissimo stricto, calcari deorsum patente subrecto.
Varietas maxima; racemus cylindricus, folia longiora, flores majores quam in reliquis.
Occurrit in Serra de Estrella prope Rio de Janeiro, a c l B e y r ie h ibidem lecta.
S) v u l g a r is , foliis ternis senis oblongo-lanceolabs utrinque attenuatis emarginatis, racemo
terminali mediocri cylindrico sparsifloro, calcari. rectiusculo deorsum patente. Tab. nostra..
Arbor quindecim - immo quinquagintapedalis, cortice cinereo-sublutescente, ramis patentibus. Ramuli
Ultimi virgati, octangulares angulis ab utraque cujuavis petioli basi decurrentibus, glabri, virides.
F o lia terna vel quaterna rarius plura, distantia pollicari ad tripollicari, petiolata, lineari - oblonga vel
e basi longissime attenuata subspathulata, apice vel attenuata obtusa emarginata vel rotundata re*
tusa, integerrima margine parum reflexo, utrinque glabra, laete viridia, subtus pallidiora, nervo
medio subtus valde prominente percursa, venosa, venis tenuibus remote subparallelis intra margi-
nemcombinatis, inter eas tehuiter reticulatim venulosa, très ad quatuor pollices longa, unumet quod
excedit lata; p e t io l i semiteretes, supra canaliculati, basi articulati, glabri, unguiculares vel pollica-
res. S t ipula s minutissimae, subulatae, coriaceae, glabrae, deciduae, cicatricibus post earum delapsum
prominulis. F lores ex apice ramorum in racemum dispositi solitarium compositum cylindricum
rectum vel parum curvatum, quatuor ad octo pollices longum; rachis angulata, glabra, flavo-vires-
cens, crassitie vix pennae corvinae ; p edunculi sparsi vel inferiores subverticillati, erecto - patentes,
stricti, angulati, glabri, longitudine inter se subaequales, summis tarnen parum brevioribus, plerum-
que bi-vel triflori, ad divisiones bracteis lineari-lanceolatis acutis deciduis muniti vel earum cicatricibus
notati; p ed ic e l l i uniflori, teretiusculi, glabri, colorati, subunguiculares. Calycis laciniae
quatuor inferiores parvae, ovatae, obtusiusculae, tenuiter ciliatae, caeterum glabrae, coriaceae, flavae;
summa quinta elongata lineari - oblonga, integerrima, carinate - concava, apice vel eucullato - con-
nata et acutiuscula vel libera obtusa , coriacea, flava, ante anthesin corollam amplectens, postea
reflexo-patens, basi elongata in calcar cylindricum truncatum rectum descendens vel parum sursum
curvatum ipsa parum brevius. P etala tria inaequalia, tenera, flava, decidua ; intermedium ex *
timum lineari - subspathulatum, obtusum vel acutiusculum, ' carinate - concavum,’ glabrum praeter
marginem praesertim apicem versus pilis sparsis simplicibus albis satis longes ciliatum, anthera brevius
; lateralia dimidio fere breviora et inter sè quoque inaequalia ex ungue latiore lineari -oblonga
vel subspathulata, obtusa, glabra, apicem versus subciliata. S tamen fertile petalo medio oppositum
vel cum eo subalternans ; filamentum breve, compressiusculum, glabrum, intus canaliculatum, sursum
extensum in antherae connectivum lineare carinato - concavum, apice cucullatum acutiusculum,
coriaceum, crassum, glabrum, intus ad locellorum margines pilis rectis adpressis ciliatum. Staminum