hinus tyrones medicos, Agaricum officinarum fui temporis
efle veterum Agaricó moleftius atque in purgan-
do imbecillius ; eaque de caufa majori copia dari debe^
r e , fubftandæque duas drachmas vix facisfacere, fi fo-
lum ac citra aliorum catharticorum additionem appo-
natur.
Quis hæc omnia conciliabit, & componet ? Quis ex
tot contraditHonibus, quibus tota Agarici hiftoria labo-
ra t, veritatem übique eruet ?
I XX.
Negari tarnen minime poteft, jam veteres Agarici
indolem habuiffe non totam bonam ; uti paffim apud il-
los legere eft. Geoffroy hæc vitia ad tria reducit 5 dum
fcilicet primo ventriculum gravando lædendoque, nau-
lèas créât & vomi tus ; fecundo vifcera diftendendo, hypochondria
aut abdomen tumefacit, & nonnunquam in-
flammat ; & tertio dum tarde admodum & teftudineo
modo agens, parum levaminis aegrotis adferat. Addit
tarnen, medicamentum a veteribus magnopere coramen-
datum, & a neotericis frequenter & militer ufurpatum,
non adeo contemnendum effe, fed cautum & oppor-
tunum effe debere illius ufum.
Sed fuo more etiam veteres vitia Agarici corrigere
tentarunt additamentis & præparationibus variis, zingibere,
bere, caryophyllis aromaticis, floribus macis, oxymel-
l e , fale communi, aliisqne ; atque hoc propterea fa-
£tum, cum aliis autoribus Geoffroy prætendit, quo ip-
fius acrimonia retunderetur. Hinc in officinas plura
introducla fuerunt ex Agarico pharmaca, uti trochifci
de Agarico , &c. Longe tarnen aliam, quin imo con-
trariam, alii correctionis illius adducunc rationem. Sic
Amatus Lufitanus ait; quia in Agarico acrimonia pauca
eft, parumque incidere poteft, ideo fapientijjime medici
hujus Agarici facilitates inveftigantes, quum ex ipfo paftil-
los parant, zingiber vel cinnamomum aut cajftam cum fale
gemmæ & oxymdite illi adjungunt, ut acrimonia parva ,
a natura illi data , proediüis acribus medicamentis fortior
evadat, & confequenter potentius crajfa incidat, & educat.
Quid autem de plerisque veterum illis fimplicium
medicaminum correQionibus fentiendum fit, non eft,
quod hodie .muitum difputemus. In diîpenfatorio pro-
vinciali noftro compofitiones fequentes Agaricum ha-
bent : Theriaca Andromaehi, Extractum panchymago-
gum.
§. XXL
Quamvis Agaricum inter digitos friabile fit, gau-
det tsn'fn hæc farina fummo lentoïe, ut vix in verum
fubtiiemque puiverem tundi fe padatur- Creditur, ob
B b a haue